De
etymologiarum libri XX
Isidorus Hispalensis
Praefatio
Domino meo, et Dei servo,
Brauloni episcopo, Isidorus. En tibi, sicut pollicitus sum, misi opus
de origine quarundarum rerum, ex veteris lectionibus recordatione collectum,
atque ita in quibusdam locis adnotatum, sicut exstat conscriptum stylo
maiorum.
- Liber I: De
grammatica
- Caput I.
DE DISCIPLINA ET ARTE.
[1] Disciplina a discendo nomen accepit: unde et scientia dici potest.
Nam scire dictum a discere, quia nemo nostrum scit, nisi qui discit.
Aliter dicta disciplina, quia discitur plena. [2] Ars vero dicta
est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis
hoc tractum esse vocabulum apo thV
arethV, id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. [3]
Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles hanc differentiam
esse voluerunt, dicentes artem esse in his quae se et aliter habere
possunt; disciplina vero est, quae de his agit quae aliter evenire
non possunt. Nam quando veris disputationibus aliquid disseritur,
disciplina erit: quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur,
nomen artis habebit.
Caput II.
DE SEPTEM LIBERALIBUS DISCIPLINIS.
[1] Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima grammatica,
id est loquendi peritia. Secunda rhetorica, quae propter nitorem
et copiam eloquentiae suae maxime in civibibus quaestionibus necessaria
existimatur. Tertia dialectica cognomento logica, quae disputationibus
subtilissimis vera secernit a falsis. [2] Quarta arithmetica, quae
continet numerorum causas et divisiones. Quinta musica, quae in
carminibus cantibusque consistit. [3] Sexta geometrica, quae mensuras
terrae dimensionesque conplectitur. Septima astronomia, quae continet
legem astrorum.
Caput III.
DE LITTERIS COMMUNIBUS.
[1] Primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas
librarii et calculatores sequuntur. Quarum disciplina velut quaedam
grammaticae artis infantia est; unde et eam Varro Iitterationem
vocat. Litterae autem sunt indices rerum, signa verborum, quibus
tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. [Verba
enim per oculos non per aures introducunt.] [2] Usus litterarum
repertus propter memorian rerum. Nam ne oblivione fugiant, litteris
alligantur. In tanta enim rerum varietate nec disci audiendo poterant
omnia, nec memoria contineri. [3] Litterae autem dictae quasi legiterae,
quod iter legentibus praestent, vel quod in legendo iterentur. [4]
Litterae Latinae et Graecae ab Hebraeis videntur exortae. Apud illos
enim prius dictum est aleph, deinde ex simili enuntiatione apud
Graecos tractum est alpha, inde apud Latinos A. Translator enim
ex simili sono alterius linguae litteram condidit, ut nosse possimus
linguam Hebraicam omnium linguarum et litterarum esse matrem. Sed
Hebraei viginti duo elementa litterarum secundum, Veteris Testamenti
libros utuntur; Graeci vero viginti quattuor. Latini enim inter
utramque linguam progredientes viginti tria elementa habent. [5]
Hebraeorum litteras a Lege coepisse per Moysen: Syrorum autem et
Chaldaeorum per Abraham. Unde et cum Hebraeis et numero et sono
concordant, solis characteribus discrepant. Aegyptiorum litteras
Isis regina, Inachis filia, de Graecia veniens in Aegyptum, repperit
et Aegyptiis tradidit. Apud Aegyptios autem alias habuisse litteras
sacerdotes, alias vulgus; sacerdotales ieraV,
pandhmouV vulgares. Graecarum
litterarum usum primi Phoenices invenerunt; unde et Lucanus (3,220):
Phoenices primi, famae si creditur, ausi
mansuram rudibus vocem signare figuris.
- [6] Hinc est quod et Phoeniceo colore librorurn capita scribuntur,
quia ab ipsis litterae initium habuerunt. Cadmus Agenoris filius
Graecas litteras a Phoenice in Graeciam decem et septem primus attulit;
a b g d e z i k l m n o p r s t f.
His Palamedes Troiano bello tres adiecit h
c w. Post quem Simonides Melicus tres alias adiecit q
y x. [7] u litteram
Pythagoras Samius ad exemplum vitae humanae primus formavit; cuius
virgula subterior primam aetatem significat, incertam quippe et
quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit. Bivium autem, quod
superest, ab adolescentia incipit: cuius dextra pars ardua est,
sed ad beatam vitam tendens: sinistra facilior, sed ad labem interitumque
deducens. De qua sic Persius ait (3,56):
Et tibi qua Samios deduxit
littera ramos,
surgentem dextro monstravit
limite callem.
- [8] Quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras. Prima u,
quae humanam vitam significat, de qua nunc diximus. Secunda q,
quae mortem [significat]. Nam iudices eandem litteram q
adponebant ad eorum nomina, quos supplicio afficiebant. Et dicitur
Theta apo tou qanatou, id est
a morte. Unde et habet per medium telum, id est mortis signum. De
qua quidam:
O multum ante alias infelix
littera theta.
- [9] Tertia t figuram demonstrans
Dominicae crucis, unde et Hebraice SIGNUM
interpretatur. De qua dictum est in Ezechielo angelo (9,4): «Transi
per medium Ierusalem, et signa thau in frontes virorum gementium
et dolentium.» Reliquas vero duas summam et ultimam sibi vindicat
Christus. Ipse enim principium, ipse finis, dicens «Ego sum
A et W.»
Concurrentibus enim in se invicem A
ad W usque devolvitur, et rursus
W ad A
replicatur, ut ostenderet in se Dominus et initii decursum ad finem
et finis decursum ad initium. [10] Omnes autem litterae apud Graecos
et verba conponunt et numeros faciunt. Nam Alpha littera apud eos
vocatur in numeris unum. Ubi autem scribunt Beta, vocatur duo; ubi
scribunt Gamma, vocatur in numeris ipsorum tres; ubi scribunt Delta,
vocatur in numeris ipsorum quattuor; et sic omnes litterae apud
eos numeros habent. [11] Latini autem numeros ad litteras non conputant,
sed sola verba componunt, excepto I et X littera, quae et figura
crucem significat et in numero decem demonstrat.
Caput IV.
DE LITTERIS LATINIS.
[1] Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis
autem dicta, quia carminibus futura canebat. Ceterum proprie vocata
[est] Nicostrate. Litterae autem aut communes sunt aut liberales.
[2] Communes dictae, quia multi eas in commune utuntur, ut scribere
et legere. Liberales, quia eas tantum illi noverunt, qui libros
conscribunt recteque loquendi dictandique rationem noverunt. [3]
Litterarum duplex modus est: dividuntur enim principaliter in duas
partes, in vocales et consonantes. Vocales sunt quae directo hiatu
faucium sine ulla conlisione varie emittuntur. Et dictae vocales,
quod per se vocem inpleant, et per se syllabam faciant nulla adhaerente
consonante. Consonantes sunt, quae diverso motu linguae vel inpressione
labrorum efficiuntur. Et vocatae consonantes quia per se non sonant,
sed iunctis vocalibus consonant. [4] Haec in duabus partibus dividuntur:
in semivocalibus et in mutis. Semivocales dictas eo, quod quiddam
semis de vocalibus habeant. Ab E quippe vocali incipiunt, et desinunt
in naturalem sonum [ut F, L, M et ceterae]. Mutae autem dictae,
quia nisi subiectis sibi vocalibus nequaquam erumpunt. Si enim eis
extremum vocalis detraxeris sonum, inclusum litterae murmur sonabit
[ut B, G, D et ceterae]. Vocales autem et semivocales et mutas a
veteribus sonas et semisonas et insonas dictas. [5] Inter vocales
autem I et U apud Grammaticos varias habent significationes. [6]
Nam modo vocales sunt, modo semivocales, modo mediae sunt. Vocales
ideo sunt, quia solae positae syllabas faciunt et aliis consonantibus
coniunguntur. Consonantes ideo habentur, quia interdum habent post
se vocales in hisdem syllabis constitutas, ut «Ianus,»
«vates,» et habentur pro consonantibus. [7] Mediae [autem]
idcirco dicuntur, quoniam naturaliter solae medium sonum habent,
ut «illius,» «unius.» Coniunctae aliis pinguius
sonant, ut «Ianus,» «vanus.» Solae enim
aliter sonant, aliter iunctae. I vero propterea interdum duplex
dicitur, quia quotienscumque inter duas vocales invenitur, pro duabus
consonantibus habetur, ut «Troia.» Geminatur enim ibi
sonus eius. [8] V quoque littera proinde interdum nihil est, quia
alicubi nec vocalis nec consonans est, ut quis. Vocalis enim non
est, quia I sequitur; consonans non est, quia Q praecedit. Ideoque
quando nec vocalis, nec consonans est, sine dubio nihil est. Eadem
et digammon a Graecis vocatur, quando sibimet aliisque vocalibus
iungitur: quae ideo digammon dicitur, quia duplex est instar F litterae,
quac duplicem Gammam habet, ad cuius similitudinem coniunctas vocales
digammon appellari grammatici voluerunt, ut «votum,»
«virgo.» [9] Inter semivocales autem quaedam liquidae
dicuntur propterea, quia interdum in una syllaba postpositae aliis
consonantibus deficiunt et a metro excluduntur. Ex quibus duae apud
Latinos liquescunt L et R, ut «fragor,» «flatus.»
Reliquae M et N apud Graecos liquescunt: ut «Mnestheus.»
[10] Decem et septem autem Latinis litteris vetus scriptura constabat.
Unde et legitimae nominantur illa ratione, scilicet vel quod ab
E vocali incipiunt et in mutum sonum desinunt, ut sunt consonantes,
vel quod a suo sono incipiunt et in vocalem E desinunt, ut sunt
mutae [et sunt A. B. C. D. E. F. G. I. L. M. N. O. P. R. S. T. et
V]. [11] H autem littera pro sola aspiratione adiecta postea est.
Unde et a plerisque aspiratio putatur esse, non littera, quae proinde
aspirationis nota dicitur, quia vocem elevat. Aspiratio enim est
sonus uberius elatus, cuius contraria est prosodia, sonus aequaliter
flexus. [12] K litteram Salvius ludimagister pri[m]us Latinis adiecit,
ut in sono discrimen faceret duarum litterarum C et Q; quae ideo
supervacua dicitur, quia exceptis «Kalendis» superflua
iudicatur: per C enim universa exprimimus. [13] Q litteram nec Graeci
resonant, nec Hebraei. Exceptis enim Latinis hanc nulla alia lingua
habet. Haec prius non erat. Unde et ipsa supervacua est vocata quia
per C cuncta veteres scripserunt. [14] X littera usque ad Augusti
tempus nondum apud Latinos erat, [et digne hoc tempore, quo Christi
nomen innotuit, quod per eam, quae crucis signum figurat, scriptitatur,]
sed pro ea C et S scribebant, unde et duplex vocatur, quia pro C
et S ponitur, unde et ex eisdem litteris conpositum nomen habet.
[15] A Graecis [autem] duas litteras mutuavit Latinitas, Y et Z,
propter nomina scilicet Graeca, et haec apud Romanos usque ad Augusti
tempus non scribebantur, sed pro Z duas S ponebant, ut «hilarissat»;
pro Y vero I scribebant. [16] Unicuique autem litterae tria accidunt:
nomen, quomodo vocetur; figura, quo caractere signetur; potestas,
quae vocalis, quae consonans habeatur. A quibusdam et ordo adicitur,
id est quae praecedit, quae sequitur, ut A prior sit, subsequens
B. A autem in omnibus gentibus ideo prior est litterarum, pro eo
quod ipsa prior nascentibus vocem aperiat. [17] Nomina autem litterarum
gentes ex sono propriae linguae dederunt notatis oris sonis atque
discretis. Nam postquam eas animadverterunt, et nomina illis et
figuras inposuerunt: figuras autem partim ex placito, partim ex
sono litterarum formaverunt: ut puta I et O, quarum uni sicut exilis
sonus, ita tenuis virgula, alterius pinguis sonus, sicut et plena
figura. Potestatem autem natura dedit, voluntas ordinem et apicem.
[18] Inter figuras litterarum et apicem veteres dixerunt, apicem
dictum propter quod longe sit a pedibus, et in cacumine litterae
adponatur. Est enim linea iacens super litteram aequaliter ducta.
[Figura autem, qua tota littera scribitur.]
Caput V.
DE GRAMMATICA.
[1] Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum
liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes
inventa est, ut iam qui didicerant litteras per eam recte loquendi
rationem sciant. Grammatica autem a litteris nomen accepit. grammata
enim Graeci litteras vocant. [2] Ars vero dicta est, quod artis
praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum
esse vocabulum apo thV arethV,
id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. [3] Oratio dicta quasi
oris ratio. Nam orare est loqui et dicere. Est autem oratio contextus
verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia
non est oris ratio. Oratio autem plena est sensu, voce et littera.
[4] Divisiones autem grammaticae artis a quibusdam triginta dinumerantur,
id est, partes orationis octo: vox articulata, littera, syllaba,
pedes, accentus, positurae, notae, orthographia, analogia, etymologia,
glossae, differentiae, barbarismi, soloecismi, vitia, metaplasmi,
schemata, tropi, prosa, metra, fabulae, historiae.
Caput VI.
DE PARTIBUS ORATIONIS.
[1] Partes orationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et
verbum; deinde Donatus octo definivit. Sed omnes ad illa duo principalia
revertuntur, id est, ad nomen et verbum, quae significant personam
et actum. Reliquae adpendices sunt et ex his originem trahunt. [2]
Nam pronomen ex nomine nascitur, cuius officio fungitur, ut «orator
ille.» Adverbium de nomine nascitur, ut «doctus, docte.»
Participium de nomine et verbo, ut «lego, legens.» Coniunctio
vero et praepositio vel interiectio in conplexu istarum cadunt.
Ideo et nonnulli quinque partes definierunt, quia istae superfluae
sunt.
Caput VII.
DE NOMINE.
[1] Nomen dictum quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas
efficiat. Nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria
nomina dicta quia specialia sunt. Unius enim tantum personam significant.
Species propriorum nominum quattuor [sunt]: praenomen, nomen, cognomen,
agnomen. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut «Lucius,»
«Quintus.» [2] Nomen vocatum, quia notat genus, ut «Cornelius.»
Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur,
ut «Scipio.» Agnomen vero quasi accedens nomen, ut «Metellus
Creticus,» quia Cretam subegit. Extrinsecus enim venit agnomen
ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum eo, quod nomini
cognitionis causa superadiciatur, sive quod cum nomine est. [3]
Appellativa nomina inde vocantur, quia communia sunt et in multorum
significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur,
ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur vel tanguntur, ut
«caelum,» «terra.» [4] Incorporalia, quia
carent corpus; unde nec videri nec tangi possunt, ut «veritas,»
«iustitia.» [5] Generalia, quia multarum rerum sunt,
ut «animal.» Nam et homo et equus et avis animal sunt.
[6] Specialia, quia partem demonstrant, ut «homo.» Species
enim animalium homo. [7] Principalia, quia primam positionem habent,
nec aliunde nascuntur, ut «mons,» «fons.»
[8] Derivativa eo, quod ex alio nomine deducantur, ut a monte «montanus.»
[9] Diminutiva, quia minuunt sensum, ut «Graeculus,»
«scholasticulus.» [10] Sono diminutiva, quia sic sonant
sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut «tabula,»
«fabula.» [11] Tota Graeca, quia ex toto Graece declinantur,
ut «Callisto.» Sic enim [et] Graecus et Latinus dicit.
[12] Tota Latina, quia ex toto in Latinum vertuntur. Graecus dicit
«Odysseus,» Latinus «Ulixes.» [13] Media
dicta quia ex parte Graeca sunt, ex parte Latina. Eadem et notha,
quia corrumpunt ultimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Graecos
«Alexandros,» «Menandros»; apud nos «Alexander,»
«Menander.» Dicta autem notha, quemadmodum nothus dicitur
quisquis de dispari genere nascitur. [14] Synonyma, hoc est plurinomia,
eo quod sit in pluribus nominibus significatio una, ut «terra,»
«humus,» «tellus.» Idem enim sunt omnia.
[15] Homonyma, hoc est uninomia, eo quod sit in uno nomine significatio
plurima, ut «tumulus,» nunc mons brevis, nunc tumens
tellus, nunc sepulchrum. Est enim in uno nomine significatio diversa.
[16] Relativa dicta eo, quod ad aliam referantur personam, ut «magister,»
«dominus,» «pater.» [17] Illa autem quae
dicuntur ad aliquid qualiter se habentia, a contraria significatione
dicta sunt, ut «dexter.» Dici enim dexter non potest,
nisi sinister fuerit. [18] Porro qualitatis nomina ex eo dicta,
quia per ea qualis quisque sit ostenditur, ut «sapiens»,
«formosus,» «dives.» [19] Quantitatis, quia
a mensura trahantur, ut «longus,» «brevis.»
[20] Patronymica dicuntur eo, quod trahuntur a patribus, ut «Tydides»
Tydei filius, «Aeneius» Aeneae filius, quamvis et a
matribus et a maioribus ducantur. [21] Ctetica, id est possessiva,
a possessione, ut «Evandrius ensis.» [22] Epitheta,
quae Latine adiectiva vel superposita appellantur, eo quod ad inplendam
sui significationem nominibus adiciantur, ut «magnus,»
«doctus.» Adicis ea personis, ut «magnus philosophus,»
«doctus homo,» et plenus est sensus. [23] Actualia ab
actu descendunt, ut «dux,» «rex,» «cursor,»
«nutrix,» «orator.» Gentis a gente veniunt,
ut «Graecus,» «Romanus.» [24] Patriae a
patria descendunt, ut «Atheniensis,» «Thebanus.»
Loci a loco, ut «suburbanus.» [25] Verbialia dicuntur,
quia de verbo nascuntur, ut «lector.» [26] Participalia,
quae sic sonant sicut participia, ut «legens.» Verbis
similia, a verbi similitudine dicta, ut «contemplator.»
Nam et verbum est imperativi modi, futuri temporis, et nomen, quia
conparationem recipit. Haec omnes species a nominum appellatione
descendunt. [27] Secunda pars nominis conparatio. Conparatio dicta
quia ex alterius conparatione alterum praefert. Cuius gradus tres
sunt: positivus, conparativus, [et] superlativus. Positivus dictus
quia primus ponitur in conparationis gradu, ut «doctus.»
Conparativus ab eo, quod conparatus positivo praefertur illi, ut
«doctior»; plus enim novit quam doctus. Superlativus
eo, quod conparativo superferatur, ut «doctissimus»;
plus enim scit quam doctior. [28] Genera dicta sunt quod generent,
ut masculinum et femininum. Cetera nomina non sunt genera, sed hoc
nominum ratio et auctoritas voluit. Neutrum dictum quia nec hoc
est nec illud, id est nec masculinum nec femininum. Commune dictum
quia duobus generibus nomen unum communicat, ut «hic»
et «haec canis.» [29] Cui contrarium est epicoenon,
quia utrumque sexum sub uno genere enuntiat, ut «hic piscis.»
Est enim incerti sexus, quod nec natura nec oculis discernitur,
sed sensus tantum peritia. Omne genus dictum, quia cunctis generibus
servit: masculino et feminino, [et] neutro et communi et omni. [30]
Numerus vocatus quia per eum vel singularia vel pluralia nomina
ostenduntur. Figura, quia vel simplicia vel conposita sunt. [31]
Casus a cadendo dicti; per eos enim inflexa nomina variantur et
cadunt. Nominativus casus dictus quia per eum aliquid nominamus,
ut «hic magister.» Genetivus, quia per eum genus cuiuscumque
quaerimus, ut «huius magistri filius,» vel quod rem
significamus, ut «huius magistri liber.» [32] Dativus,
quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus, ut «da
huic magistro.» Accusativus, quia per eum aliquem accusamus,
ut «accuso hunc magistrum.» Vocativus, quia per eum
aliquem vocamus, ut «o magister.» Ablativus, quia per
eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut «aufer a
magistro.» [33] Hexaptota nomina dicta eo, quod per sex casus
varietates habent, ut est «unus.» Pentaptota, quod tantum
in quinque casibus variantur, ut «doctus.» Tetraptota,
quod tantum in quattuor casibus declinentur, ut «lateris.»
Triptota, quod tantum in tribus, ut «templum.» Diptota,
quod tantum in duobus, ut «Iuppiter.» Monoptota, quod
uno tantum casu utuntur, ut «frugi.»
Caput VIII.
DE PRONOMINE.
[1] Pronomen dictum, quia pro vice nominis ponitur, ne fastidium
faciat nomen ipsud dum iteratur. Nam cum dicimus, «Vergilius
scripsit Bucolica,» addimus pronomen, «ipse scripsit
Georgica»; sicque varietas significationis et fastidium tollit
et ornatum inducit. [2] Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita.
Finita pronomina dicta eo, quod definiunt certam personam, ut «ego»;
me enim statim intelligis. Infinita dicuntur, quia non sunt certae
personae. De absentibus enim dicitur et incertis, ut «quis,»
«quae,» «quod.» Minus quam finita appellantur
quia commemorationem faciunt notae personae, ut «ipse,»
«iste.» Certum est enim de quo dicitur. [3] Possessiva
vocantur eo, quod aliquid nos possidere ostendunt. Nam dum dico
«meus,» «tuus,» definio aliquid meum esse,
vel tuum. Relativa dicuntur, quia ad interrogationem referuntur,
ut «quis est?» respondetur, «is est.» Demonstrativa,
eo quod habent demonstrandi significationem. Aliquem enim praesentem
his demonstramus, ut «hic,» «haec,» «hoc»:
quae tria et articuli nominantur. [4] Articuli autem dicti, quod
nominibus artantur, id est conligantur, cum dicimus «hic orator.»
Inter articulum autem et pronomen hoc interest, quod articulus tunc
est, quum nomini coniungitur, ut «hic sapiens.» Cum
vero non coniungitur, demonstrativum pronomen est, ut «hic
et haec et hoc.» [5] Omnia autem pronomina aut primogenia
sunt aut deductiva. Primogenia dicta sunt quia aliunde originem
non trahunt. Haec viginti et unum sunt. Finita tria: «ego,»
«tu,» «ille.» Infinita septem: «quis,»
«qualis,» «talis,» «quantus,»
«tantus,» «quotus,» «totus.»
Minus quam finita sex: «iste,» «ipse,» «hic,»
«is,» «idem,» «sui.» Possessiva
quinque: «meus,» «tuus,» «suus,»
«noster,» «vester.» Reliqua autem deductiva
dicuntur, quia ex istis deducta atque conposita existunt, ut «quispiam,»
«aliquis,» et reliqua.
Caput IX.
DE VERBO.
[1] Verbum dictum eo, quod verberato aere sonat, vel quod haec pars
frequenter in oratione versetur. Sunt autem verba mentis signa,
quibus homines cogitationes suas invicem loquendo demonstrant. Sicut
autem nomen significat personam, ita verbum factum dictumque personae.
In persona verbi agentis et patientis significatio est. Nam «scribo»
personae factum est. Item «scribor» personae factum
indicat, sed eius a quo patitur. [2] Verborum genera duo sunt: grammaticorum
atque rhetorum. Grammaticorum in tria cadunt tempora: praeteritum,
instans, futurum, ut «fecit,» «facit,» «faciet.»
Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur veluti, «verbis
bonis nos cepit,» «verba bona habuit,» ubi non
tantum verba, quae in tria cadunt tempora, sed universa oratio est.
Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, et genera [et
tempora]. [3] Formae verborum inde dictae eo, quod nos ad unamquamque
rem informent. Per has enim ostendimus quid agamus. [Nam] Meditativa
dicta est a meditantis sensu, ut «lecturio,» id est
legere volo. Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio,
ut «calesco.» Frequentativa a saepius agendo, ut «lectito,»
«clamito.» Formae enim sensum tenent, modi declinationem.
Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus.
[4] Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus.
Indicativus enim modus dicitur, quia significationem habet indicantis,
ut «lego.» Inperativus, quia sonum habet inperantis,
ut «lege.» Optativus, quia per ipsum aliquid agere optamus,
ut «utinam legerem.» Coniunctivus, quia ei coniungitur
aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis «cum clamem,»
pendet sensus; quod si dicam «cum clamem, quare putas quod
taceam?» plenus est sensus. [5] Infinitus [modus] dicitur
eo, quod tempora definiens personam verbi non definit, ut «clamare,»
«clamasse.» Cui si adiungas personam: «clamare
debeo, debes, debet,» fit quasi finitum. Inpersonalis dicitur,
quia indiget personam nominis vel pronominis, ut «legitur»:
addes personam «a me,» «a te,» «ab
illo,» et plene sentitur. Sed infinitus modus personam tantum
verbi eget: inpersonalis vero vel pronominis personam vel nominis.
[6] Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur.
Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per inperitiam
quis dicat «legebo» pro «legam.» Harum prima
et secunda mittunt futurum tempus in «bo» et in «bor,»
tertia in «am» et in «ar.» [7] Genera verborum
ideo dicta, quia gignant. Nam activo adicis R et gignit passivum;
rursum passivo adimis R et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur
quia agunt[ur], ut «verbero,» [et] passiva, quia patiuntur,
ut «verberor»; neutralia, quia nec agunt nec patiuntur,
ut «iaceo,» «sedeo.» His si R litteram adicis,
non sonant Latine. Communia dicuntur quia et agunt et patiuntur,
ut «amplector.» Haec similiter, deposita R littera,
Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri
temporis participium a significatione passiva, quod exit in «dus,»
ut «gloriandus.»
Caput X.
DE ADVERBIO.
[1] Adverbium dictum est eo, quod verbis accedat, ut puta, «bene
lege.» «Bene» adverbium est, «lege»
verbum. Inde ergo dictum adverbium, quod semper verbo iunctum adinpleatur.
Verbum enim solum sensum inplet, ut «scribo.» Adverbium
autem sine verbo non habet plenam significationem, ut «hodie.»
Adicis illi verbum, «hodie scribo,» et iuncto verbo
inplesti sensum.
Caput XI.
DE PARTICIPIO.
[1] Participium dictum, quod nominis et verbi capiat partes, quasi
particapium. A nomine enim vindicat sibi genera et casus, a verbo
tempora et significationes, ab utrisque numerum et figuram.
Caput XII.
DE CONIUNCTIONE.
[1] Coniunctio dicta, quod sensus sententiasque coniungat. Haec
enim per se nihil valet, sed in copulatione sermonum quasi quoddam
exhibet glutinum. Aut enim nomina sociat, ut «Augustinus et
Hieronymus»: aut verba, ut «scribit et legit.»
Una autem vis omnium, sive copulent, sive disiungant. [2] Copulativae
autem coniunctiones dictae eo, quod sensum vel personas coniungant,
ut «ego et tu eamus ad forum.» Ipsud «et»
sensum coniunxit. Disiunctivae dictae, quia disiungunt res aut personas,
ut «ego aut tu faciamus.» Subiunctivae dicuntur, quia
subiunguntur, ut «que.» Dicimus enim «regique
hominique Deoque»; non dicimus, «que regi, que homini.»
[3] Expletivae dictae, quia explent propositam rem, ut puta, «si
hoc non vis, saltim illud fac.» Communes nominantur, quia
ubivis ponuntur [et subiunguntur], ut «igitur hoc faciam,»
«hoc igitur faciam.» [4] Causales dicuntur a causa eo,
quod aliquid cogitent facere, ut puta, «occido illum, quia
habet aurum»; causa est. Rationales dicuntur a ratione, qua
quisque utitur in faciendo, ut «quomodo eum occidam, ne agnoscar?
veneno an ferro?»
Caput XIII.
DE PRAEPOSITIONE.
[1] Praepositio dicta, quod nominibus praeponatur et verbis. Accusativae
et ablativae praepositiones a casibus, quibus serviunt, dictae.
Loquellares vero, quia loquellis, id est verbis semper cohaerent,
nec aliquid valent solae positae, ut «di,» «dis.»
Coniunctae vero verbis figuram faciunt, ut «diduco,»
«distraho.»
Caput XIV.
DE INTERIECTIONE.
[1] Interiectio vocata, quia sermonibus interiecta, id est interposita,
affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur ab exultante
«vah,» a dolente «heu,» ab irascente «hem,»
a timente «ei.» Quae voces quarumcumque linguarum propriae
sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur.
Caput XV.
DE LITTERIS APUD GRAMMATICOS.
[1] [Quot sint articulatae voces. Et dicta littera quasi legitera,
eo quod legentibus iter praebeat vel in legendo iteretur.]
Caput XVI.
DE SYLLABA.
[1] Syllaba Graece, Latine conceptio sive conplexio dicitur. Nam
syllaba dicta est apo tou sullambanein,
id est a conceptione litterarum. sullambanein
enim dicitur concipere. Unde vera illa est syllaba, quae ex pluribus
nascitur litteris. Nam unam vocalem pro syllaba abusive, non proprie
dici, quae non tam syllaba dicenda est quam ratio temporum. Syllabae
autem aut breves sunt, aut longae, aut communes. [2] Breves vocatae,
quia numquam produci possunt. Longae, quia semper producuntur. Communes
autem, quia pro scribentis arbitrio cum necessitas cogit et producuntur
et corripiuntur. Lege Donatum. Ideo autem syllabae longae brevesque
dicuntur, quia per varias vocum moras aut dupla aut simpla spatia
temporis habere videntur. Dipthongae syllabae Graeco nomine dictae,
quod in eis binae vocales iunguntur. [3] Ex his apud nos veras esse
quattuor: «ae,» «oe,»» au,»
«eu.» «Ei» vero apud maiores tantum celebrata
fuit. Syllaba autem apud metricos ideo semipes nominatur, quod sit
dimidius pes. Nam pes duabus constat syllabis. Cum ergo syllaba
una est, quasi dimidius pes est. Dionysius Lintius syllabarum omnium
singulas formas aptissimas fecit, et ob id statua honoratus est.
Caput XVII.
DE PEDIBUS.
[1] Pedes sunt, qui certis syllabarum temporibus insistunt, nec
a legitimo spatio umquam recedunt. Pedes dicti eo, quod per ipsos
metra ambulent. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita metra quasi
pedibus gradiuntur. Pedes autem omnes centum viginti quattuor sunt:
disyllabi quattuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, pentasyllabi
triginta duo, hexasyllabi sexaginta quattuor. Usque ad quattuor
autem syllabas pedes dicuntur, reliqui syzygiae vocantur. [2] Ipsi
autem pedes habent speciales causas nominum, quare ita vocentur.
Pyrrichius dictus est, quia hic assidue vel in certamine, vel in
ludo puerili saepius frequentabatur. Spondeus dicitur quia tractim
sonat. Nam spondeus tractus quidam dicitur, id est sonus, qui fundebatur
circa aures sacrificantum. Unde et hi, qui tibias canebant in sacris
gentilium, spondiales nominabantur. [3] Trochaeus vero ab eo dictus
est, quod celerem conversionem faciat cantilenae, et quasi rota
velociter currat in metris. trocoV
enim Graece rota dicitur. [4] Iambus dictus est eo, quod iambizein
Graeci detrahere dixerunt. Huiusmodi enim carmine omnes invectiones
vel detractiones inplere poetae sunt soliti. Dictum autem nomen
ab eo, quod veluti venenum quodammodo maledicti aut livoris infundat.
[5] Tribrachys qui et chorius appellatur, dictus tribrachys, quia
sit ex tribus brevibus. [6] Molossus dictus a saltatione Molossorum,
quam exercuerunt armati. [7] Anapaestus. [Appellatur quia remissionibus
et ludis hic pes magis dicatus est.] [8] Dactylus a digito dictus,
quod a longiori modo inchoans in duos desinit breves. Sic et iste
pes iuncturam unam habet longam et duas breves. Unde et manus oppansa
palma dicitur, et pendentes digiti dactili. [9] Amphibrachys, quod
in utraque parte brevem habeat, longam in medio interiacentem. bracuV
enim brevis dicitur. [10] Amphimacrus, quod duae hinc inde longae
habent in medio inclusam brevem. makroV
enim longus dicitur. [11] Bacchius appellatus est eo, quod eo pede
Bacchia, id est Liberi sacra celebrabantur. [12] Antibacchius vel
Palimbacchius dictus quia iteratus a Bacchio est. [13] Proceleumaticus,
quod sit ad celeuma canentium aptus. [14] Dispondeus autem et ditrochaeus
et diiambus dicti quod geminis constant iambis, spondeis vel trochaeis.
[15] Antispastus, quod sit ex contrariis syllabis, ex brevi et longa,
ex longa et brevi. [16] Choriambus vero, quia ex hoc pede conpositum
carmen choris aptissimum sit. [17] Ionici sane propter numerorum
inaequalem sonum dicti. Habent enim binas longas syllabas binasque
correptas. [18] Paeones dicti ab inventore. [Constant enim ipsi
ex una longa et tribus brevibus, quae longa iuxta nomina eorum variatim
est constituta.] [19] Epitriti vocati quod semper tres longas habeant
syllabas et unam brevem. [20] Syzygiae autem sunt pentasyllabi et
hexasyllabi pedes; et dictae apud Graecos suzugiai
quasi quaedam declinationes. Sed hi non sunt pedes, sed appellantur
pentasyllabi et hexasyllabi, quia ultra quinque et sex syllabas
non procedunt. Unde non oportet in carmine has syllabas quodlibet
excedere nomen, ut «Carthaginiensium,» «Hierosolymitanorum,»
et «Constantinopolitanorum.» [21] Accidunt unicuique
pedi arsis et thesis, id est elevatio et positio vocis. Neque enim
iter pedes dirigere poterunt, nisi alterna vice leventur et ponantur,
ut «arma»: «ar» elevatio est, «ma»
positio. In his duobus per divisionem pedes legitimi colliguntur.
Aequa divisio est quotiens arsis et thesis aequali temporum divisione
caeduntur. [22] Dupla, quotiens ex his unum alterum duplo vincit.
Sescupla vero est, quotiens unum alterum sescuplo superat. In simpla
enim eius parte unus plus invenitur: in dupla unus minus habetur.
Sescum enim dimidium dicitur. Triplum est, quando maior pars ter
continet totum minus, id est tria et unum. Epitritum est, quando
minus continetur a niaiore, (et) eius tertia pars. Caeduntur vero
pedum membra vel per aequalitatem vel per duplum vel per sescuplum
vel per triplum vel per epitritum.
[23] Partimus ergo in aequa hos:
Spondeum, - -
Pyrrhichium, v v
Dactylum, - | v v
Anapaestum, v v |-
Dispondeum, - - | - -
Proceleumaticum, v v | v v
Diiambum, - | -
Ditrochaeum, - v | - v
Antispastum, v - | - v
Choriambum, - v | v -
- [24] Item dupla partimus hos pedes:
Trochaeum, - | v
Iambum, v | -
Molossum, - | - -
Tribrachym, v | v v
Ionicum maiorem, - - | v v
Ionicum minorem, v v | - -
- [25] [Unus vero est tantum qui tripla partitione dividitur, quae
est maxima atque ideo minimis metris adest.]
Amphibrachys, v | - v
- [26] Sescupli autem sunt hi:
Amphimacrus, - | v -
Bacchius, v - | -
Antibacchius, - | - v
Paeon primus, - | v v v
Paeon secundus, v - | v v
Paeon tertius, v v | - v
Paeon quartus, v v v | -
- [27] Restant, quos epitrita partitione dividimus:
Epitritus primus, v - | - -
Epitritus secundus, - v | -
-
Epitritus tertius, - - | v -
Epitritus quartus, - - | - v
- Sunt igitur aequi [quidem] decem, dupli vero sex, triplus unus,
sescupli septem, epitriti quattuor. Unus vero tantum est qui tripla
partitione dividitur, quae est maxima atque ideo minimis metris
adest. [28] Numerus autem syllabarum in pedibus a duabus usque ad
sex protenditur; ulterius enim non procedit, quia usque ad sex syllabas
tenduntur pedes. Tempora in pedibus sunt, ut quanta unusquisque
pes habeat. Resolutio est pedum, quando pro una longa duae breves
ponuntur, aut pro duabus longis quattuor breves, ut (Virg. Aen.
2,17):
Sectaque intexunt abiete costas.
- «Abiete» nunc resolutio est spondei in proceleumatico,
in qua resolutione semper synaloepham sequitur Vergilius. [29] Ex
una autem longa duae breves fiunt: ex duabus autem brevibus longa
numquam fit. Findi enim solida possunt, solidari scissa non possunt.
Figura est, cuius nota syllabae agnoscuntur. Ubi enim circuli partem
inferiorem bis positam aspicis, pyrrhichius est, v v; ubi i geminam
iacentem, spondeus, - -. Nam nota brevis inferior semicirculus est;
nota longa i iacens est. [30] Metra in pedibus accidunt, ut a trochaeo
trochaicum, a dactylo dactylicum, a iambo iambicum, de quibus paulo
post dicendum est.
Caput XVIII.
DE ACCENTIBUS.
[1] Accentus, qui Graece prosodia dicitur [ex Graeco nomen accepit].
Nam Graece proVPROS, Latine
«ad,» widh Graece,
Latine «cantus» est. Hoc enim nomen de verbo ad verbum
expressum est. Latini autem habent et alia nomina. Nam accentus
et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. [2]
Accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit, sicut adverbium quia
iuxta verbum est. Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam,
gravis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus,
quia de acuto et gravi constat. Incipiens enim ab acuto in gravem
desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur.
Acutus autem et circumflexus similes sunt. [3] Nam uterque levant
syllabam. Gravis contrarius videtur ambobus. Nam semper deprimit
syllabas, cum illi levent, ut (Lucan. 1,15):
Unde venit Titan, et nox ibi
sidera condit.
- «Unde» hic gravis est. Minus enim sonat quam acutus
et circumflexus. [4] Monosyllaba autem pars orationis si naturaliter
brevis est, ut «vir,» aut positione longa, ut «ars,»
acutum accentum habebit. Si vero naturaliter longa, ut «res,»
circumflexum. Disyllaba pars orationis si priorem naturaliter longam
habet et ultimam brevem, circumflectitur, ut «Musa»;
aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis si mediam brevem habet,
ut «tibia,» tunc primam acuimus. Si vero naturaliter
longam habet secundam et ultimam brevem, ut «Metellus,»
tunc mediam circumflectimus. [5] Tetrasyllaba autem [pars orationis]
et pentasyllaba ratione trisyllabarum retinentur. Gravis accentus
cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrisque numquam;
ut [«Catullus»]. In conposita dictione unus accentus
est. [6] Accentus autem reperti sunt vel propter distinctionem,
ut (Virg. Aen. 8,83): «Viridique in litore conspicitur sus,»
ne dicas «ursus»; vel propter pronuntiationem, ne dicas
«meta» breviter et non producta (A) «meta»;
vel discernendae ambiguitatis causa, ut «ergo.» Nam
cum producitur «go,» causam significat; cum corripitur,
coniunctionem.
Caput XIX.
DE FIGURIS ACCENTUUM.
[1] Figurae accentuum decem sunt, quae a grammaticis pro verborum
distinctionibus adponuntur. oxeia,
id est acutus accentus, linea a sinistra parte in dexteram partem
sursum ducta, fit ita: ´ [2] bareia,
id est gravis, linea a summo sinistrae in dexteram deposita, fit
ita: ` [3] perispwmenh,
id est circumflexus, linea de acuto et gravi facta, exprimitur ita:
^ [4] makroV,
id est longa, virgula, iacens est ita: -
[5] bracuV, id est brevis,
pars est circuli inferior, iacens ita: v
[6] ufen, id est coniunctio,
quia duo verba conectit, subiecta virgula versui circumflexa, fit
ita: v. [7] Diastole,
id est distinctio, quae e contrario separat, dextra pars circuli
supposita versui, fit ita: ). [8] Apostrophus
pars item circuli dextra et ad summam litteram adposita, fit ita:
, qua nota deesse ostenditur
in sermone ultima vocalis, ut «tribunal» pro «tribunale.»
[9] daseia, quod interpretatur
aspiratio, id est ubi |-| littera poni
debet, tali figura notatur: |-. [10]
yilh, quod interpretatur siccitas,
sive purum, id est, ubi H littera esse non debet, tali nota ostenditur:
-|. [11] Quorum duorum accentuum figuram
Latini ex ipsa littera aspirationis fecerunt. Unde si coniungas
has, fecisti eandem aspirationis notam. Rursus si medium eius apicem
scindis, daseian et yilhn
facis.
Caput XX.
DE POSITURIS.
[1] Positura est figura ad distinguendos sensus per cola et commata
et periodos, quae dum ordine suo adponitur, sensum nobis lectionis
ostendit. Dictae autem positurae vel quia punctis positis adnotantur,
vel quia ibi vox pro intervallo distinctionis deponitur. Has Graeci
qeseiV vocant, Latini posituras.
[2] Prima positura subdistinctio dicitur; eadem et comma. Media
distinctio sequens est; ipsa et cola. Ultima distinctio, quae totam
sententiam cludit, ipsa est periodus; cuius, ut diximus, partes
sunt cola et comma; quarum diversitas punctis diverso loco positis
demonstratur. [3] Ubi enim initio pronuntiationis necdum plena pars
sensui est, et tamen respirare oportet, fit comma, id est particula
sensus, punctusque ad imam litteram ponitur; et vocatur subdistinctio,
ab eo quod punctum subtus, id est ad imam litteram, accipit. [4]
Ubi autem in sequentibus iam sententia sensum praestat, sed adhuc
aliquid superest de sententiae plenitudine, fit cola, mediamque
litteram puncto notamus; et mediam distinctionem vocamus, quia punctum
ad mediam litteram ponimus. [5] Ubi vero iam per gradus pronuntiando
plenam sententiae clausulam facimus, fit periodus, punctumque ad
caput litterae ponimus; et vocatur distinctio, id est disiunctio,
quia integram separavit sententiam. [6] Hoc quidem apud oratores.
Ceterum apud poetas ubi in versu post duos pedes syllaba remanet,
comma est, quia ibi post scansionem praecisio verbi facta est. Ubi
vero post duos pedes de parte orationis nihil superest, colon est.
Totus autem versus periodus est.
Caput XXI.
DE NOTIS SENTENTIARUM.
[1] Praeterea quaedam scripturarum notae apud celeberrimos auctores
fuerunt, quasque antiqui ad distinctionem scripturarum carminibus
et historiis adposuerunt. Nota est figura propria in litterae modum
posita, ad demonstrandam unamquamque verbi sententiarumque ac versuum
rationem. Notae autem versibus adponuntur numero viginti et sex,
quae sunt nominibus infra scriptis. [2] *
Asteriscus adponitur in his quae omissa sunt, ut inlucescant per
eam notam, quae deesse videntur. Stella enim asthr
dicitur Graeco sermone, a quo asteriscus est dirivatus. [3] ~
Obelus, id est, virgula iacens, adponitur in verbis vel sententiis
superflue iteratis, sive in his locis, ubi lectio aliqua falsitate
notata est, ut quasi sagitta iugulet supervacua atque falsa confodiat.
Sagitta enim Graece obelos
dicitur. [4] . Obelus superne
adpunctus ponitur in hisdem, de quibus dubitatur utrum tolli debeant
necne adponi. [Falsitate notatum est.] [5] ÷ Lemniscus, id
est, virgula inter geminos punctos iacens, opponitur in his locis,
quae sacrae Scripturae interpretes eodem sensu, sed diversis sermonibus
transtulerunt. [6] ÿ Antigraphus cum puncto adponitur, ubi
in translationibus diversus sensus habetur. [7] *~
Asteriscus cum obelo. Hanc proprie Aristarchus utebatur in his versibus,
qui non suo loco positi erant. [8] |^
Paragraphus ponitur ad separandas res a rebus, quae in conexu concurrunt,
quemadmodum in Catalogo loca a locis et [regiones a] regionibus,
in Agone praemia a praemiis, certamina a diversis certaminibus separantur.
[9] ^| Positura est figura paragrapho
contraria et ideo sic formata, quia sicut ille principia notat,
ita ista fines a principiis separat. [10] Ú
Cryphia, circuli pars inferior cum puncto, ponitur in his locis,
ubi quaestio dura et obscura aperiri vel solvi non potuit. [11]
) Antisigma ponitur ad eos versus quorum
ordo permutandus est. Sic et in antiquis auctoribus positum invenitur.
[12] ·) Antisigma cum puncto
ponitur in his locis ubi in eodem sensu duplices versus sunt, et
dubitatur qui potius eligendus sit. [13] >
Diple. Hanc scriptores nostri adponunt in libris ecclesiasticorum
virorum ad separanda vel [ad] demonstranda testimonia sanctarum
Scripturarum. [14] ·> Diple
peri sticon. Hanc pri[m]us
Leogoras Syracusanus posuit Homericis versibus ad separationem Olympi
a caelo. [15] >: Diple periestigmenh,
id est cum geminis punctis. Hanc antiqui in his opponebant quae
Zenodotus Ephesius non recte adiecerat, aut detraxerat, aut permutaverat.
In his et nostri ea usi sunt. [16] »-
Diple wbelismenh interponitur
ad separandos in comoediis vel tragoediis periodos. [17] -«
Aversa wbelismenh, quotiens
strophe et antistrophus infertur. [18] <-
Adversa cum obelo ad ea ponitur quae ad aliquid respiciunt, ut (Virg.
Aen. 10,88):
Nosne tibi Phrygiae res vertere
fundo
conamur<-
nos<- an miseros qui Troas Achivis
obiecit<-
- [19] >` Diple superne obelata ponitur
ad conditiones locorum ac temporum personarumque mutatas. [20] >`´<
Diple recta et adversa superne obelata ponitur finita loco suo monade,
significatque similem sequentem quoque esse. [21] >|<
Ceraunium ponitur quotiens multi versus inprobantur, nec per singulos
obelatur; keraunion enim fulmen
dicitur. [22] >P<
C(h)risimon. Haec sola ex voluntate uniuscuiusque ad aliquid
notandum ponitur. [23] (P)
Phi et Rho, id est frontiV.
Haec, ubi aliquid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur. [24]
T Anchora superior
ponitur ubi aliqua res magna omnino est. [25] |
Anchora inferior, ubi aliquid vilissime vel inconvenientius
denuntiatum est. [26] -} Coronis nota
tantum in fine libri adponitur. [27] ||>
Alogus nota [quae] ad mendas adhibetur. [28] Fiunt et aliae notulae
librorum pro agnoscendis his quae per extremitates paginarum exponuntur,
ut, ubi lector in liminare huiusmodi signum invenerit, ad textum
recurrens eiusdem sermonis vel versiculi sciat esse expositionem,
cuius similem superiacentem notam invenerit.
Caput XXII.
DE NOTIS VULGARIBUS.
[1] Vulgares notas Ennius primus mille et centum invenit. Notarum
usus erat ut, quidquid pro con[ten]tione aut [in] iudiciis diceretur,
librarii scriberent conplures simul astantes, divisis inter se partibus,
quot quisque verba et quo ordine exciperet. Romae primus Tullius
Tiro Ciceronis libertus commentus est notas, sed tantum praepositionum.
[2] Post eum Vipsanius, Philargius, et Aquila libertus Maecenatis
alius alias addiderunt. Deinde Seneca, contractu omnium digestoque
et aucto numero, opus efficit in quinque milia. Notae autem dictae
eo, quod verba vel syllabas praefixis characteribus notent et ad
notitiam legentium revocent; quas qui didicerunt proprie iam notarii
appellantur.
Caput XXIII.
DE NOTIS IURIDICIS.
[1] Quaedam autem litterae in libris iuris verborum suorum notae
sunt, quo scriptio celeris breviorque fiat. Scribebatur enim verbi
gratia per B et F «bonum factum,» per S et C «senatus
consultum,» per R et P «respublica,» per P et
R «populus Romanus,» per D et T «dumtaxat,»
per supinam W litteram «mulier,» per P secundum naturam
«pupillus,» per Pv verso capite
«pupilla,» per unum K «caput,» per duo KK
iuncta «calumniae causa,» per I et E «iudex esto,»
per D et M «dolum malum.» [2] Cuius generis plurimas
consimiles notas in libris antiquis invenimus. Has iuris notas novicii
imperatores a codicibus legum abolendas sanxerunt, quia multos per
haec callidi ingenio ignorantes decipiebant, atque ita iusserunt
scribendas in legibus litteras, ut nullos errores, nullas ambages
afferant, sed sequenda et vitanda aperte demonstrarent.
Caput XXIV.
DE NOTIS MILITARIBUS.
[1] In breviculis quoque, quibus militum nomina continebantur, propria
nota erat apud veteres, qua inspiceretur quanti ex militibus superessent
quantique in bello cecidissent. T Tau nota in capite versiculi posita
superstitem designabat; ? Theta vero ad uniuscuiusque defuncti nomen
apponebatur. Unde et habet per medium telum, id est mortis signum.
De qua Persius ait (4,13):
Et potis est nigrum vitio praefigere
theta.
- [2] Cum autem inperitiam significare vellent, Labda littera usi
sunt, sicut mortem significabant, cum ponebant Theta ad caput. In
stipendiorum quoque largitione propriae erant notae.
Caput XXV.
DE NOTIS LITTERARUM.
[1] Notas etiam litterarum inter se veteres faciebant, ut quidquid
occulte invicem per scripturas significare vellent, mutue scriberent.
Testis est Brutus, qui in his litteris ea quae acturus erat notabat,
ignorantibus aliis quid sibi vellent haec litterae. [2] Caesar quoque
Augustus ad filium, «quoniam,» inquit, «innumerabilia
accidunt assidue quae scribi alterutro oporteat et esse secreta,
habeamus inter nos notas si vis tales ut, cum aliquid notis scribendum
erit, pro unaquaque littera scribamus sequentem hoc modo, pro A
B pro B C et deinceps eadem ratione ceteras; pro Z autem littera
redeundum erit ad duplex AA.» Quidam etiam versis verbis scribunt.
Caput XXVI.
DE NOTIS DIGITORUM.
[1] Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum, quibus secum
taciti proculque distantes conloquuntur. Sicut mos est militaris,
ut quotiens consentit exercitus, quia voce non potest, manu promittat.
Alii, quia voce non possunt, gladiorum motu salutant. [2] Ennius
de quadam inpudica (Naev. Com. 75):
- Quasi in choro pila
ludens da[ta]tim dat sese et
communem facit.
Alium tenet, alii adnutat, alibi
manus
est occupata, alii pervellit
pedem,
alii dat anulum [ex]spectandum,
a labris
alium invocat, cum alio cantat;
adtamen
aliis dat digito litteras.
- Et Salomon (Proverb. 6,13): «Annuit oculo, terit pede, digito
loquitur.»
Caput XXVII.
DE ORTHOGRAPHIA.
[1] Orthographia Graece, Latine recta scriptura interpretatur. [Orto
enim recte, graphia scriptura dicitur.] Haec disciplina docet quemadmodum
scribere debeamus. Nam sicut ars tractat de partium declinatione,
ita orthographia de scribendi peritia, utputa «ad,»
cum est praepositio, D litteram; cum est coniunctio, T litteram
accipit. [2] «Haud,» quando adverbium est negandi, D
littera terminatur et aspiratur in capite; quando autem coniunctio
[disiunctiva] est, per T litteram sine aspiratione scribitur. [3]
«Apud» praepositio per D scribitur, sicut «ad
patrem,» quoniam veteres saepe «apud» pro «ad»
usi sunt [duabus ex eis mediis litteris subtractis]. [4] Interdum
autem aliae litterae in locum aliarum litterarum rite ponuntur.
B et P litteris quaedam cognatio est. Nam pro «Burro»
dicimus «Pyrrhum.» C et G [litterae] quandam cognationem
habent. Nam dum dicimus «centum,» [et] «trecentos,»
postea dicimus «quadringentos,» G ponentes pro C. C
et Q similiter cognatio est. Nam «huiusce» per C, «cuiusque»
per Q scribimus. «Cum» autem praepositio per C scribenda
est; si autem adverbium fuerit, per Q. Dicimus enim «quum
lego.» «Deus» per E solam: «daemon»
per AE dipthonga est notandus. [5] «Equus,» quod est
animal, per E solam scribendum. «Aequus,» quod est iustus,
per AE dipthonga scribendum. «Exsul» addito S debet
scribi, quia exsul dicitur qui extra solum est. «Exultat»
melius sine S littera scribitur. Nam cum ipsa X ex C et S constat,
quomodo, cum in ea sit, rursus ei additur alia? [6] «Aequor»
per dipthonga scribendum, quia ab aqua est nomen factum. [7] «Forsitan»
per N scribendum in fine, quia integrum eius est «si forte
tandem.» [8] «Fedus,» quod est deformis, per E
solam scribendum [est]: «foedus» quod est pactum, cum
O et E dipthonga scribendum. [9] «Formosus» sine N scribitur,
quia a forma vocatur. [Sive etiam a formo, id est calido; calor
enim sanguinis efficit pulcritudinem.] «Gnatus,» quod
est filius, per G scribendum, quia facit generatus. [10] H, quae
aspirationis littera est, in Latino tantum vocalibus iungitur: ut
«honor,» «homo,» «humus» [humilitas].
Aspiratur autem et consonantibus, sed in Graecis et Hebraeis nominibus.
«Heus» autem et «heu» interiectiones per
H scribendae. [11] I littera inter duas vocales constituta, bis
scribi quidam existimabant, ut in «Troia» et «Maia.»
Hoc ratio non permittit. Numquam enim tres vocales in una syllaba
scribuntur. Sed I littera inter duas vocales constituta pro duplici
habetur. [12] «Id» pronomen neutri generis per D scribitur,
ab eo quod est «is, ea, id,» quia facit «idem.»
Quod si verbum est tertiae personae, per T notabitur, ab eo quod
est «eo, is, it,» [quia facit] «itur.» [13]
K litteram antiqui praeponebant quotiens A sequebatur, ut «
kaput,» «kanna,» «kalamus.» Nunc autem
«Karthago» et «kalendae» per eandem tantum
scribuntur. Omnia autem Graeca nomina qualicumque sequente vocali
per K sunt scribenda. [14] «Laetus» per dipthonga scribitur,
quia laetitia a latitudine vocata est, cuius e contrario est tristitia,
quae angustiam facit. L autem litteram interdum pro D littera utimur,
ut «latum» pro «datum» et «calamitatem»
pro «cadamitatem»; a cadendo enim nomen sumpsit calamitas.
[15] «Maxumus» an «maximus,» et si qua similia
sunt qualiter scribi debeant quaesitum est. Varro tradit Caesarem
per I eiusmodi verba enuntiare solitum esse et scribere. Inde propter
auctoritatem tanti viri consuetudinem factam, ut «maximus,»
«optimus,» «pessimus» scribatur. [16] «Malo»
per unum L scribendum, quia est «magis volo.» «Malle»
per duo LL, quia est «magis velle.» «Nolo»
quoque per unum L; [et] «nolle» per duo. «Nolo»
enim «nevolo» est; «nolle,» «nevelle.»
[17] «Os» si vultum aut ossum significat per O solam
scribendum est; si personam, H praeponenda est. [18] «Ora»
finium per O; «hora» dierum per H scribendum. «Onus,»
si de onere venit, O sola scribendum; si de honore, cum H aspiratione.
[19] «Praepositio» et «praeterea» per dipthonga
scribendum. «Pene» vero, quod est coniunctio, per E;
«poena,» quod est supplicium, per OE. [20] Q littera
tunc recte ponitur, cum illi statim U littera sequitur, et alia
quaelibet una pluresve vocales iunguntur, ita ut una syllaba fiat.
Cetera per C scribuntur. [21] «Quae» pronomen cum A
scribendum; «que» coniunctio sine A. «Quid»
per D litteram scribitur, cum pronomen est; per T, cum verbum: cuius
positio est prima «queo, quis, quit,» et in conpositione
«nequeo, nequis, nequit.» [22] «Quod,» quando
pronomen est, per D [est] scribendum; quando numerus, per T, quia
«totidem» per T scribitur. «Quotidie» per
Q scribendum, non per C, ut sit «quot diebus.» [23]
R littera communionem habet cum S littera. Itaque apud anticos «honos,»
«labos,» «arbos» dicebatur, nunc «honor,»
«labor,» «arbor.» [24] «Sat»
per T scribi oportet, quia integrum eius facit «satis.»
«Sed» per D oportet scribi. Apud anticos enim sed «sedum»
dicebatur; nos finales duas litteras abscidimus. [25] «Tamtus,»
sicut et «quamtus» in medio M habebant. «Quam»
enim et «tam,» unde et «quamtitas,» «quamtus,»
«tamtus.» [26] «Vae» interiectio cum A scribendum;
«ve» coniunctio sine A. [27] Xps, quia Graecum est,
per X scribendum. Ita et «Xrisma.» [28] Y et Z litteris
sola Graeca nomina scribuntur. Nam cum «iustitia» sonum
Z littera exprimat, tamen, quia Latinum est, per T scribendum est.
Sic «militia,» «malitia,» «nequitia,»
et cetera similia. [29] In dubiis quoque verbis consuetudo veterum
erat ut, cum eadem littera alium intellectum correpta, alium producta
haberet, longae syllabae apicem adponebant; utputa «populus»
arborem significaret, an hominum multitudinem, apice distinguebatur.
Sic et ubi litterae consonantes geminabantur, sicilicum superponebant,
ut «cella,» «serra,» «asseres.»
Veteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos adponebant;
qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram.
Caput XXVIII.
DE ANALOGIA.
[1] Analogia Graece, Latine similium conparatio sive proportio nominatur.
Cuius haec vis est ut, quod dubium est, ad aliquid simile, quod
non est dubium, referatur, et incerta certis probentur. Octo autem
modis conparatio analogiae colligitur: id est qualitate, conparatione,
genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum,
et similitudine temporum. [2] Si quid de iis unum defuerit, iam
non est analogia, id est similitudo, sed est anomalia, id est extra
regulam, ut «lepus» et «lupus.» Totum convenit,
sed dissentiunt casu; facit enim «lupi,» «leporis.»
Nam regulariter est, dum quaeris utrum «trames» masculinum
sit an femininum, similis est illi in omni declinatione «limes,»
et erit masculinum. [3] Item «funis» si incerti generis
esse credis, similis est illi «panis» in declinatione,
et erit masculinum. Item ex conparatione positivorum, ut si dicas
«doctus,» «magnus»: positivi sunt et sui
similes. Fit et per diminutionem, utputa «funem» masculinum
esse funiculus ostendit, sicut «marmor» neutri esse
generis marmusculum indicat. [4] Nam quod genus in principalitate
est, id esse solet in diminutione. Sed hoc non semper, ut «pistrinum,»
«pistrilla.» Sed quia scire debemus ex positione [id
est primitivo] declinationem, ex diminutione genus colligere.
Caput XXIX.
DE ETYMOLOGIA.
[1] Etymologia est origo vocabulorum, cum vis verbi vel nominis
per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles sumbolon,
Cicero adnotationem nominavit, quia nomina et verba rerum nota facit
exemplo posito; utputa «flumen,» quia fluendo crevit,
a fluendo dictum. [2] Cuius cognitio saepe usum necessarium habet
in interpretatione sua. Nam dum videris unde ortum est nomen, citius
vim eius intellegis. Omnis enim rei inspectio etymologia cognita
planior est. Non autem omnia nomina a veteribus secundum naturam
inposita sunt, sed quaedam et secundum placitum, sicut et nos servis
et possessionibus interdum secundum quod placet nostrae voluntati
nomina damus. [3] Hinc est quod omnium nominum etymologiae non reperiuntur,
quia quaedam non secundum qualitatem, qua genita sunt, sed iuxta
arbitrium humanae voluntatis vocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae
nominum aut ex causa datae, ut «reges» a [regendo et]
recte agendo, aut ex origine, ut «homo,» quia sit ex
humo, aut ex contrariis ut a lavando «lutum,» dum lutum
non sit mundum, et «lucus,» quia umbra opacus parum
luceat. [4] Quaedam etiam facta sunt ex nominum derivatione, ut
a prudentia «prudens»; quaedam etiam ex vocibus, ut
a garrulitate «garrulus»; quaedam ex Graeca etymologia
orta et declinata sunt in Latinum, ut «silva,» «domus.»
[5] Alia quoque ex nominibus locorum, urbium, [vel] fluminum traxerunt
vocabula. Multa etiam ex diversarum gentium sermone vocantur. Unde
et origo eorum vix cernitur. Sunt enim pleraque barbara nomina et
incognita Latinis et Graecis.
Caput XXX.
DE GLOSSIS.
[1] Glossa Graeca interpretatione linguae sortitur nomen. Hanc philosophi
adverb[i]um dicunt, quia vocem illam, de cuius requiritur, uno et
singulari verbo designat. Quid enim illud sit in uno verbo positum
declarat, ut: «conticescere est a tacere.» [2] Item
(Virg. Aen. 10,314):
Latus haurit apertum.
- «haurit, percutit.» Item cum «terminum»
dicimus «finem,» aut «populatas» interpretamur
esse «vastatas,» et omnino cum unius verbi rem uno verbo
manifestamus.
Caput XXXI.
DE DIFFERENTIIS.
[1] Differentia est species definitionis, quam scriptores artium
de eodem et de altero nominant. Haec enim duo quadam inter se communione
confusa, coniecta differentia secernuntur, per quam quid sit utrumque
cognoscitur; ut cum quaeritur quid inter regem sit et tyrannum,
adiecta differentia, quid uterque sit definitur, ut «rex modestus
et temperatus, tyrannus vero crudelis.» Inter haec enim duo
differentia cum posita fuerit, quid sit utrumque cognoscitur. Sic
et cetera.
Caput XXXII.
DE BARBARISMO.
[1] Barbarismus est verbum corrupta littera vel sono enuntiatum.
Littera, ut «floriet,» dum «florebit» dicere
oporteat; sono, si pro media syllaba prima producatur, ut «latebrae,»
«tenebrae.» Appellatus autem barbarismus a barbaris
gentibus, dum latinae orationis integritatem nescirent. Unaquaeque
enim gens facta Romanorum cum opibus suis vitia quoque et verborum
et morum Romam transmisit. [2] Inter barbarismum autem et barbarolexim
hoc interest, quod barbarismus in verbo latino fit, dum corrumpitur;
quando autem barbara verba latinis eloquiis inferuntur, barbarolexis
dicitur. Item quando in prosa vitium fit sermonis, barbarismus vocatur;
quando in metro, metaplasmus dicitur. [3] Barbarismus autem fit
scripto et pronuntiatione. Scripto quattuor modis: si quis in verbo
litteram vel syllabam adiciat, mutet, transmutet, vel minuat. Pronuntiatione
autem fit in temporibus, tonis, aspirationibus et reliquis quae
sequuntur. [4] Per tempora quippe fit barbarismus, si pro longa
syllaba brevis ponatur, aut pro brevi longa. Per tonos, si accentus
in alia syllaba commutetur. Per aspirationem, si adiciatur H littera
ubi non debet, aut detrahatur ubi esse oportet. [5] Per hiatum,
quotiens in pronuntiatione scinditur versus antequam conpleatur,
sive quotiens vocalis vocalem sequitur, ut «Musae Aonides.»
Fit barbarismus et per motacismos, [iotacismos] et labdacismos.
[6] Motacismus est, quotiens M litteram vocalis sequitur, ut «bonum
aurum,» «iustum amicum»; sed hoc vitium aut suspensione
M litterae, aut detractione vitamus. [7] Iotacismus est, quotiens
in iota littera duplicatur sonus, ut «Troia,» «Maia»;
ubi earum litterarum adeo exilis erit pronuntiatio, ut unum iota,
non duo sonare videantur. [8] Labdacismus est, si pro una L duo
pronuntientur, ut Afri faciunt, sicut «colloquium» pro
«conloquium»; vel quotiens unam L exilius, duo largius
proferimus. Quod contra est; nam unum largius, duo exilius proferre
debemus. [9] Conlisio est, quotiens novissimae syllabae finis in
alterius principio est, ut «matertera.»
Caput XXXIII.
DE SOLOECISMIS.
[1] Soloecismus est plurimorum verborum inter se inconveniens conpositio,
sicut barbarismus unius verbi corruptio. Verba enim non recta lege
coniuncta soloecismus est, ut si quis dicat «inter nobis»
pro «inter nos,» aut «date veniam sceleratorum»
pro «sceleratis.» [2] Dictus autem soloecismus a Cilicibus,
qui ex urbe Solo(e), quae nunc Pompeiopolis appellatur, profecti,
cum apud alios commorantes suam et illorum linguam vitiose inconsequenterque
confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde et similiter loquentes
soloecismos facere dicuntur. [3] Soloecismus autem apud poetas schema
dicitur, quotiens in versu necessitate metri factus invenitur. Cum
autem non invenitur necessitas, permanet soloecismi culpa. [4] Soloecismus
fit duobus modis: aut per partes orationis, aut per accidentia.
Per partes orationis, si alteram partem pro altera ponamus, utputa
si praepositiones adverbiis adplicemus. Per accidentia fit, id est
per ea quae acciduntur partibus, utputa per qualitates, per genera
et numeros, figuras et casus. Per ista igitur omnia fiunt soloecismi,
sicut Donatus exposuit. [5] Fiunt praeterea ex plurimis modis. Nam
Lucilius centum genera soloecismorum dixit, quos omnes vitare potius
quam sequi debet qui regulam recte loquendi tenere studet.
Caput XXXIV.
DE VITIIS.
[1] Vitia apud Grammaticos illa dicuntur, quae in eloquio cavere
debemus. Sunt autem haec: barbarismus, soloecismus, acyrologia,
cacenphaton, et reliqua. [2] Barbarismus est corruptio verbi unius.
[Ut si tertiam syllabam quis producat in «ignoscere.»]
[3] Soloecismus conpositio vitiosa verborum. [Ut si aliquis dicat
«inter hominibus» pro «inter homines.»]
[4] Acyrologia non propria dictio, ut (Lucan 2,15):
Liceat sperare timenti.
- Proprium est autem timenti formidare, non sperare; et (Virg. Aen.
5,287):
Gramineo in campo.
- Proprium est «graminosum» dicere campum, non «gramineum.»
Cacemphaton dictio obscena vel inconposite sonans. [5] Obscena,
ut (Virg. Aen. 1,579):
His animum arrecti dictis.
- Inconposita, ut (Virg. Aen. 2,27):
Iuvat ire et Dorica castra.
- Mala enim fuit conpositio ab ea syllaba incipere, qua superior finierat.
[6] Pleonasmos adiectio unius verbi supervacua, ut (Virg. Georg.
2,1):
Hactenus arvorum cultus et sidera
caeli.
- Neque enim alibi nisi in caelo sunt sidera. [7] Perissologia adiectio
plurimorum verborum supervacua, ut (Deuteron. 33,6): «vivat
Ruben et non moriatur»: dum non sit aliud vivere quam non
mori. [8] Macrologia longiloquium, res non necessarias conprehendens,
ut (Liv. frag. 64 M.): «Legati non inpetrata pace retro unde
venerant domum reversi sunt.» [9] Tautologia, idemloquium
ut (Virg. Aen. 1,546):
Si fata virum servant, si vescitur
aura
aetherea, neque adhuc crudelibus
occubat umbris.
- Totum enim quod repetitur una res est, sed crebro sermone adnuntiata.
[10] Eclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria verba desunt,
ut (Virg. Aen. 4,138):
Cui pharetra ex auro:
- deest enim «erat.» [11] Tapinosis est humilitas, statum
rei magnae dictis infirmans, ut (Virg. Aen. 1,118):
Apparent rari nantes in gurgite
vasto.
- [12] «Gurgitem» posuit pro «mare.» Cacosyntheton,
vitiosa conpositio verborum, ut (Virg. Aen. 9,609):
- Versaque iuvencum
terga fatigamus hasta.
- [13] Amphibolia, ambigua dictio, quae fit aut per casum accusativum,
ut illud responsum Apollinis ad Pyrrhum (Enn. Ann. 179):
Aio te, Aeacida, Romanos vincere
posse.
- In quo non est certum, quem in ipso versu monstraverit esse victorem.
[14] Fit et per incertam distinctionem, ut (Virg. Aen. 1,263):
Bellum ingens geret Italia.
- Incerta distinctio, utrum «bellum ingens,» an «ingens
Italia.» [15] Fit et per commune verbum, ut: «Deprecatur
Cato, caiumniatur Cicero, praestolatur Brutus, dedignatur Antonius»;
nec ostenditur in hac ambiguitate utrum ipsi alios, an alii ipsos
deprecati sunt aut calumniati. [16] Fit et per homonyma, quo uno
nomine multa significantur, ut «acies,» et non addas
aut ferri, aut oculorum, aut militum.
Caput XXXV.
DE METAPLASMIS.
[1] Metaplasmus Graeca lingua, Latine transformatio dicitur. Qui
fit in uno verbo propter metri necessitatem et licentiam poetarum;
cuius species istae sunt. [2] Prothesis adpositio in principio verbi,
ut [«gnato» pro «nato» et «tetulit»
pro «tulit «]. Epenthesis adpositio in medium, ut (Virg.
Aen. 3,409):
[Maneant in relligione nepotes,
- pro «religione»] [«relliquias» pro «reliquias,»
«induperator» pro «inperator»]. [3] Paragoge
adpositio in finem, ut [«admittier» pro «admitti»]
[«magis» pro «mage» et «potestur»
pro «potest»]. Aphaeresis abscisio de principio, ut
«temno» pro «contemno.» Syncope abscisio
de medio, ut «forsan» pro «forsitan.» Apocope
abscisio de fine, ut «sat» pro «satis.»
[4] Ectasis, productio contra naturam, ut [(Virg. Aen. 1,499): «exercet
Diana choros»]. [(Virg. Aen. 1,2): «Italiam fato,»
quum «Italiam» correpte dici debeat]. Systole correptio
contra naturam, ut [(Virg. Aen. 6,773): «urbemque Fidenam,»
cum prima syllaba produci debet]. [Ut quum dicimus «Orion»
correpte, dum producte dici oportet.] Diaeresis discissio syllabae
in duas, ut [(Virg. Aen. 9,26): «dives pictai vestis,»
pro «pictae»] [(Enn. Ann. 33): «Albai longai,»
pro «Albae longae»]. [5] Episynaloephe conglutinatio
duarum [syllabarum] in unam, ut [«Phaethon» pro «Phaëthon»]
[«Neri» pro «Nereï,» «aeripedem»
pro «aëripedem»]. Synaloephe conlisio vocalium
adiuncta vocalibus, ut [(Virg. Aen. 9,1):
Atque ea diversa penitus dum
parte geruntur].
- [6] Ec(th)lipsis conlisio consonantium cum vocalibus, ut [(Virg.
Aen. 1,3):
Multum ille et terris igctatus
et alto].
- Antithesis contrapositio litterae pro alia littera, ut [«inpete»
pro «impetu») [«olli» pro «illi»].
Metathesis transpositio litterae, ut [«Thymbre» pro
«Thymber»] [«Evandre» pro «Evander»].
[7] Inter barbarismum et figuras, hoc est Latinam et perfectam elocutionem,
metaplasmum esse, qui in uno sermone fit oratione vitiosus. Item
inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem,
figura est, quae fit contextu sermonum oratione vitiosa. Ergo metaplasmi
[et] schemata media sunt et discernuntur peritia et inperitia. Fiunt
autem ad ornatum.
Caput XXXVI.
DE SCHEMATIBUS.
[1] Schemata ex Graeco in Latinum eloquium figurae interpretantur,
quae fiunt in verbis vel sententiis per varias dictionum formas
propter eloquii ornamentum. Haec dum multae sint apud Grammaticos,
istae inveniuntur. [2] Prolempsis est praesumptio, ubi ea, quae
sequi debent, anteponuntur, ut (Virg. Aen. 12,161):
Interea reges ingenti mole Latinus.
- Debuit enim sic dicere: «Interea reges ingenti mole,»
et statim adicere, quod sequitur: «procedunt castris,»
deinde dicere: «Latinus,» etc.; sed facta est pro ornamento
praesumptio rei, et qui sequi debuerunt reges interpositi sunt in
septem versibus, et postea additum est: «Procedunt castris.»
Inde et praesumptio, quia anteposita sunt quae sequi debuerunt.
[3] Zeugma est clausula, quum plures sensus uno verbo clauduntur,
quae fit tribus modis. Nam aut in primo, aut in postremo, aut in
medio id verbum ponitur, quod sententias iungit. In primo, ut (Lucil.
139):
Vertitur oenophoris fundus,
sententia nobis.
- In medio [ut] (Enn. Ann. 329):
Graecia Sulpicio sorti data,
Gallia Cottae.
- In postremo, [ut] (Ter. Andr. 68):
Namque
hoc tempore
obsequium amicos, veritas odium
parit.
- [4] Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi in singulis sensibus
propria unicuique clausula est, ut (Virg. Aen. 10,149):
Regem adit et regi memorat nomenque
genusque.
- [5] Syllempsis est in dissimilibus clausulis aut pluralis dictio
singulari verbo finita, ut (Virg. Aen. 1,553):
Sociis et rege recepto,
- aut singularis dictio plurali verbo expleta, ut (Virg. Ecl. 1,81):
Sunt nobis mitia poma,
et pressi copia lactis.
- Supra enim «sunt» dixit. Hic debuit dicere: «est
et pressi copia lactis.» [6] Fit autem Syllempsis non solum
per partes orationis, sed et per accidentia partibus. Nam ubi et
pro multis unus et pro uno multi ponuntur, Syllempsis est. Pro multis
unus, ut est illud (Virg. Aen. 2,20):
Uterumque armato milite conplent,
- cum non uno, sed multis militibus. Item pro uno multi, ut in Evangelio
(Matth. 27,44): «Latrones qui crucifixi erant cum eo improperabant,»
ubi pro uno uterque inducitur blasphemasse. [7] Anadiplosis est,
quando ab eodem verbo quo prior versus finivit, sequens versus incipit,
ut est illud (Virg. Ecl. 8,55):
Certent et cygnis ululae, sit
Tityrus Orpheus,
Orpheus in silvis, inter delphinas
Arion.
- [8] Anaphora est repetitio eiusdem verbi per principia versuum plurimorum,
ut (Virg. Aen. 3,157):
Nos te Dardania incensa tuaque
arma secuti,
nos tumidum sub te permensi
classibus aequor.
- [9] Epanaphora est in uno versu per principia sensuum eiusdem verbi
repetitio, ut (Virg. Aen. 7,759):
Te nemus Anguitiae, vitrea te
Focinus unda,
te liquidi flevere lacus.
- [10] Epizeuxis in uno sensu congeminatio verbi, ut (Virg. Aen. 4,660):
Sic sic iuvat ire per umbras.
- [11] Epanalempsis est sermonis in principio versus positi eiusdem
in fine replicatio, ut est illud (Juven. 14,139):
Crescit amor nummi quantum ipsa
pecunia crescit.
- [12] Paronomasia est in significatione diversa dictio pene ipsa,
ut illud: «Abire an obire te convenit?» id est exulem
fieri, an mori. [13] Schesis onomaton multitudo nominum coniunctorum
quodam ambitu copulata, ut:
Nubila, nix, grando, procellae,
fulmina, venti.
- [14] Paromoeon est multitudo verborum ex una littera inchoantium,
quale est apud Ennium (Ann. 109):
O Tite tute Tati tibi tanta
tyranne tulisti.
- Sed bene hoc temperat Virgilius, dum non toto versu utitur hanc
figuram, ut Ennius, sed nunc in principio versus tantum, ut est
illud (Aen. 1,295):
Saeva sedens super arma;
- nunc autem in fine, ut (Aen. 3,183):
Sola mihi tales casus Cassandra
canebat.
- [15] Homoeoptoton est, quum plurima nomina per unum casum denuntiantur,
ut illud (Virg. Aen. 12,903):
Sed neque currentem, sed nec
cognoscit euntem,
tollentemque manu saxumque inmane
moventem.
- [16] Homoeon teleuton est, quum uno modo verba plurima finiuntur,
ut (Cic. Catil. 2,1): «abiit, abcessit, evasit, erupit.»
[17] Polyptoton est, cum diversis casibus sententia variatur, ut
(Pers. 3,84):
Ex nihilo nihilum, ad nihilum
nil posse reverti.
- et (Pers. 5,79):
Marci Dama. - Papae! - Marco
spondente, recusas?
Marcus dixit. - Ita est. - Adsigna,
Marce, tabellas.
- [18] Hirmos est sententia continuatae orationis tenorem suum usque
ad ultimum servans, ut (Virg. Aen. 1,159):
Est in secessu longo locus,
insula portum,
- et reliqua. Hinc enim in longum vadit sensus usque ad illud (Virg.
Aen. 1,165):
Horrentique atrum nemus inminet
umbris.
- [19] Polysyntheton est dictio multis concatenata coniunctionibus,
ut (Virg. Georg. 3,344):
Tectumque, laremque,
armaque, Amicleumque canem.
- [20] Dialyton vel asyntheton est figura, quae e contrario sine coniunctionibus
solute ac simpliciter effertur, ut: «Venimus, vidimus, placuit.»
[21] Antitheton, ubi contraria contrariis opponuntur et sententiae
pulchritudinem reddunt, ut illud (Ovid, Met. 1,19):
Frigida pugnabant calidis, humentia
siccis:
mollia cum duris: sine pondere
habentia pondus.
- [22] Hypallage, quotienscumque per contrarium verba intelleguntur,
ut (Virg. Aen. 3,61):
Dare classibus Austros,
- cum ventis naves demus, non navibus ventos.
Caput XXXVII.
DE TROPIS.
[1] Tropos Graeco nomine Grammatici vocant, qui Latine modi locutionum
interpretantur. Fiunt autem a propria significatione ad non propriam
similitudinem. Quorum omnium nomina difficillimum est adnotare,
sed ex omnibus Donatus tredecim usui tradenda conscripsit. [2] Metaphora
est verbi alicuius usurpata translatio, sicut cum dicimus «fluctuare
segetes,» «gemmare vites,» dum in his rebus fluctus
et gemmas non invenimus, in quibus haec verba aliunde transferuntur.
Sed hac atque aliae tropicae locutiones ad ea, quae intellegenda
sunt, propterea figuratis amictibus obteguntur, ut sensus legentis
exerceant, et ne nuda atque in promptu vilescant. [3] Fiunt autem
metaphorae modis quattuor: ab animali ad animate, ut:
Aligeros conscendit equos.
- Metaphorice loquens miscuit quadrupedi alas avis, et (Virg. Ecl.
6,80):
Quo cursu deserta petiverit;
- miscuit volatili cursum quadrupedis. Ab inanimali ad inanimale,
ut
Pontum pinus arat, sulcum premit
alta carina.
- Miscuit usum terrae aquis, dum arare et sulcum premere ad terram
pertineat, non ad mare. [4] Ab inanimali ad animale, ut «florida
iuventus»: miscuit flores inanimales iuventuti, quae animam
habet. Ab animali ad inanimale, ut:
Tu, Neptune pater, cui tempora
cana crepanti
cincta salo resonant, magnus
cui perpete mento
profluit Oceanus, et flumina
crinibus errant.
- Mentum enim, tempora et crines non ad Oceanum pertinent, sed ad
homines. [5] Sic et alia rerum nomina de alio genere in aliud genus
decentissime decoris gratia transferuntur, ut oratio perornetur.
Metaphora autem aut partis unius est, ut «fluctuare segetes»
(non potes dicere «segetare fluctus»), aut antistropha
est, id est reciproca, ut «remigium alarum.» Nam et
alae navium et alarum remigia dicuntur. [6] Catachresis est alienae
rei nomen adpositum. Haec et a metaphora differt, quod illa vocabulum
habenti largitur, haec, quia non habet proprium, alieno utitur,
ut (Virg. Georg. 2,131):
Faciemque simillima lauro;
- et (Virg. Aen. 5,157):
Centaurus; nunc una ambae iunctisque
feruntur
frontibus, et longa sulcant
vada salsa carina;
- dum facies et frons tantundem animalium et hominum sit. Quod nomen
si poeta navi non adposuisset, quod proprium eidem parti diceret,
non haberet. [7] Metalempsis est tropus a praecedente quod sequitur,
ut (Pers. 3,11):
Quaeve manus cartae nodosaque
venit arundo.
- Nam per manum verba, per arundinem litterae significatae sunt. [8]
Metonymia, transnominatio ab alia significatione ad aliam proximitatem
translata. Fit autem multis modis. Aut enim per id, quod continet,
id, quod continetur, ostendit, ut «theatra plaudunt,»
«prata mugiunt,» dum illic homines plaudunt, hic boves
mugiant; aut contra per id, quod continetur, id, quod continet,
ut (Virg. Aen. 2,311):
Iam proxinius ardet
Ucalegon;
- dum non ille, sed domus eius arderet. [9] Item per inventorem id,
quod inventum est, ut (Ter. Eun. 732):
Sine Cerere et Libero friget
Venus;
- et (Virg. Aen. 9,76):
Conmixtam Vulcanus mittit ad
astra favillam.
- Vult enim per Cererem frumenti inventricem intellegere panem, per
Liberum inventorem vitis vinum, per Venerem libidinem, per Vulcanum
ignem. At contra per inventum inventorem demonstrat, ut (Plaut.
frag. 159):
Vinum precamur,
- pro Libero, qui vinum apud Graecos invenit. [10] Item per efficientem,
id quod efficitur, sicut «pigrum frigus,» quod pigros
homines faciat, et «timor pallidus,» eo quod pallidos
homines reddat. At contra per id quod efficitur, efficiens, ut (Virg.
Aen. 5,817):
Iungit equos auri genitor spumantiaque
addit
frena feris.
- «Spumantia frena» dixit, cum utique non ipsa faciant
spumas, sed equus, qui ea gerit, spumis conspargat infusis. [11]
Antonomasia est pro nomine, id est vice nominis posita, ut «Maia
genitus» pro Mercurio. Qui tropus fit modis tribus: ab animo,
ut (Virg. Aen. 5,407):
Magnanimusque Anchisiades;
- a corpore, ut (Virg. Aen. 3,619):
Ipse arduus;
- extrinsecus, ut (Virg. Aen. 1,475):
Infelix puer atque inpar congressus
Achilli.
- [12] Epitheton, supra nomen. Praeponitur enim proprio nomini, ut
«alma Ceres,» (Virg. Georg. 1,470):
Obscenique canes, inportunaeque
volucres.
- Inter antonomasiam autem et epitheton hoc differt, quod antonomasia
pro vice nominis ponitur, epitheton autem numquam est sine nomine.
Quibus duobus tropis vel vituperamus aliquem, vel ostendimus, vel
laudamus. [13] Synecdoche est conceptio, cum a parte totum, vel
a toto pars intellegitur. Eo enim et per speciem genus, et per genus
species demonstratur [sed species pars est, genus autem totum].
A toto enim pars intellegitur, ut (Virg. Aen. 6,311):
Quam multae glomerantur aves,
ubi frigidus annus
pontum fugat.
- Non enim totus annus frigidus est, sed pars anni, id est hiems.
At contra a parte totum, ut (Virg. Aen. 2,256):
Flammas cum regia puppis
extulerat.
- Ubi non solum puppis, sed navis, et non navis, sed qui in ea, et
non omnes, sed unus flammas extulit. [14] Onomatopoeia est nomen
adfictum ad imitandum sonum vocis confusae, ut «stridor valvarum,»
«hinnitus equorum,» «mugitus boum,» «balatus
ovium.» [15] Periphrasis est circumloquium, dum res una plurimis
verbis significatur, ut (Virg. Aen. 1,387):
Auras vitales carpit.
- Significavit enim per copulationem verborum unam rem, hoc est vivit.
Hic autem tropus geminus est. Nam aut veritatem splendide producit,
aut foeditatem circuitu evitat. Veritatem splendide producit, sicut
(Virg. Aen. 4,584; 9,459):
Et iam prima novo spargebat
lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora
cubile.
- Vult enim dicere: «iam luciscebat,» aut: «dies
ortus erat.» Foeditatem circuitu devitat, sicut (Virg. Aen.
8,405):
Placitumque petivit
coniugis infusus gremio.
- Hoc enim circuitu evitat obscenitatem et decenter ostendit concubitum.
[16] Hyperbaton transcensio, cum verbum aut sententia ordine commutatur.
Huius species quinque: anastrophe, hysteron proteron, parenthesis,
tmesis, synthesis. Anastrophe est verborum ordo praeposterus, ut:
«litora circum,» pro «circum litora.» [17]
Hysteron proteron sententia ordine mutata ut (Virg. Aen. 3,662):
Postquam altos tetigit fluctus,
et ad aequora venit.
- Antea enim ad aequora venit, et sic tetigit fluctus. [18] Parenthesis,
ubi interponimus sententiam nostram, qua ex medio remota integer
sermo perdurat, ut (Virg. Aen. 1,643):
Aeneas (neque enim patrius consistere
mentem
passus amor) rapidum ad naves
praemittit Achaten.
- [Est enim ordo: Aeneas rapidum praemittit Achaten.] Nam illud in
medio parenthesis est. [19] Tmesis est sectio unius nominis per
interpositionem verborum, ut (Virg. Aen. 1,412):
Multum nebulae circum dea fudit
amictum,
- pro «circumfudit.» [20] Synthesis [est], ubi ex omni
parte confusa sunt verba, ut illud (Virg. Aen. 2,348):
Iuvenes,
fortissima frustra
pectora, si vobis audendi extrema
cupido est
certa sequi, quae sit rebus
fortuna videtis.
Excessere omnes aditis arisque
relictis
dii, quibus inperium hoc steterat;
succurritis urbi
incensae; moriamur et in media
arma ruamus.
- Ordo talis est: «Iuvenes fortissima pectora, frustra succurritis
urbi incensae, quia excesserunt dii. Unde si vobis cupido certa
est me sequi audentem extrema, ruamus in media arma et moriamur.»
[21] Hyperbole est excelsitas fidem excedens ultra quam credendum
est, ut (Virg. Aen. 3,423):
Sidera verberat unda;
- et (Virg. Aen. 1,107):
Terram inter fluctus aperit.
- Hoc enim modo ultra fidem aliquid augetur, nec tamen a tramite significandae
veritatis erratur, quamvis verba quae indicantur excedant, ut voluntas
loquentis, non fallentis appareat. Quo tropo non solum augetur aliquid,
sed et niinuitur: augetur, ut «velocior Euro»: minuitur,
ut «mollior pluma,» «durior saxo.» Allegoria
est alieniloquium. [22] Aliud enim sonat, et aliud intellegitur,
ut (Virg. Aen. 1,184):
Tres litore cervos
conspicit errantes.
- Ubi tres duces belli Punici, vel tria bella Punica significantur.
Et in Bucolicis (3,71):
Aurea mala decem misi,
- id est ad Augustum decem eglogas pastorum. Huius tropi plures sunt
species, ex quibus eminent septem: ironia, antiphrasis, aenigma,
charientismos, paroemia, sarcasmos, astysmos. [23] Ironia est sententia
per pronuntiationem contrarium habens intellectum. Hoc enim tropo
callide aut per accusationem, aut per insultationem aliquid dicitur,
ut est illud (Virg. Aen. 1,140):
Vestras, Eure, domos; illa se
iactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere
regnet.
- Et quomodo aula, si carcer est? Solvitur enim pronuntiatione. Nam
carcer pronuntiatio est: iactet et aula ironia est; et totun per
contrariam pronuntiationem adnuntiatur per ironiae speciem. quae
laudando deridet. [24] Antiphrasis est sermo e contrario intellegendus,
ut «lucus,» quia caret lucem per nimiam nemorun umbram;
et «manes,» id est mites (quum sint inmites) et modesti,
cum sint terribiles et inmanes; et «Parcas» et «Eumenides,»
Furiae quod nulli parcant vel benefaciant. Hoc tropo et nani Athlantes
et caeci videntes et vulgo Aethiopes argentei appellantur. [25]
Inter ironiam autem et antiphrasim hoc distat, quod ironia pronuntiatione
sola indicat quod intellegi vult, sicut cum dicimus omnia agenti
male: «Bonum est, quod facis»; antiphrasis vero non
voce pronuntiantis significat contrarium, sed suis tantum verbis,
quorum origo contraria est. [26] Aenigma est quaestio obscura quae
difficile intellegitur, nisi aperiatur, ut est iIlud (Iudic. 14,14):
«De comedente exivit cibus, et de forte egressa es dulcedo,»
significans ex ore leonis favum extractum. Inter allegoriam autem
et aenigma hoc interest, quod allegoriae vis gemini est et sub res
alias aliud figuraliter indicat; aenigma vero sensus tantum obscurus
est, et per quasdam imagines adumbratus. [27] Charientismos est
tropus, quo dura dictu gratius proferuntur, uti cum interrogantibus,
«numquid nos quaesierit aliquis?» respondetur: «Bona
Fortuna.» Unde intellegitur neminem nos quaesisse.
[28] Paroemia est rebus et temporibus adcommodatum proverbium Rebus,
ut: «Contra stimulum calces,» dum significatur adversis
resistendum. Temporibus, ut: «Lupus in fabula.» Aiunt
enim rustici vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit.
Unde et subito tacenti dicitur istud proverbium: «Lupus in
fabula.» [29] Sarcasmos est hostilis inrisio cum amaritudine,
ut (Virg. Aen. 2,547):
Referes ergo haec, et nuntius
ibis
Pelidae genitoris; illi mea
tristia facta
degeneremque Neoptolemum narrare
memento.
- [30] Huic contrarius est Astysmos, urbanitas sine iracundia, ut
illud (Virg. Ecl. 3,90):
Qui Bavium non odit, amet tua
carmina, Maevi,
atque idem iungat vulpes et
mulgeat hircos.
- Id est: qui Bavium non odit, pro poena ei contingat ut diligat Maevium.
Fuerunt autem Maevius et Bavius poetae pessimi, et inimici Vergilii.
Qui hos ergo diligit, faciat quae contra naturam sunt, id est, iungat
vulpes et mulgeat hircos. [31] Homoeosis est, quae Latine interpretatur
similitudo, per quam minus notae rei per similitudinem eius, quae
magis nota est, panditur demonstratio. Huius species sunt tres:
icon, parabolae, paradigma, id est imago, conparatio, exemplum.
[32] Icon est imago, cum figuram rei ex simili genere conamur exprimere,
ut (Virg. Aen. 4,558):
Omnia Mercurio similis, vocemque
coloremque
et crines flavos et membra decora
iuventa.
- Congrua enim est similitudo de specie, cuius persona inducitur.
[33] Parabola conparatio ex dissimilibus rebus, ut (Lucan. 1,205):
Qualis
in arvis
aestiferae Libyae visus leo
comminus hostem
consedit;
- ubi leoni Caesarem conparavit, non ex suo, sed ex alio genere similitudinem
faciens. [34] Paradigma vero est exemplum dicti vel facti alicuius
aut ex simili aut ex dissimili genere conveniens eius, quam proponimus,
rei, ita: «Tam fortiter periit apud Hipponem Scipio quam Uticae
Cato.» [35] Similitudo autem tribus modis fit: a pari, a maiore,
a minore. A pari (Virg. Aen. 1,148):
Ac veluti magno in populo cum
saepe coorta est
seditio;
- a maiore ad minus (Lucan. 1,151):
Qualiter expressum ventis per
nubila fulmen;
- a minore ad maius (Virg. Aen. 6,119):
Si potuit manes arcessere coniugis
Orpheus,
Threicia fretus cithara fidibusque
canoris;
- quasi dicat, re parva et brevi, id est, si ille cithara fretus,
ego pietate.
Caput XXXVIII.
DE PROSA.
[1] Prosa est producta oratio et a lege metri soluta. Prosum enim
antiqui productum dicebant et rectum. Unde ait Varro apud Plautum
«prosis lectis» significari rectis; unde etiam quae
non est perflexa numero, sed recta, prosa oratio dicitur, in rectum
producendo. Alii prosam aiunt dictam ab eo, quod sit profusa, vel
ab eo, quod spatiosius proruat et excurrat, nullo sibi termino praefinito.
[2] Praeterea tam apud Graecos quam apud Latinos longe antiquiorem
curam fuisse carminum quam prosae. Omnia enim prius versibus condebantur;
prosae autem studium sero viguit. Primus apud Graecos Pherecydes
Syrus soluta oratione scripsit; apud Romanos autem Appius Caecus
adversus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit. Iam exhinc et
ceteri prosae eloquentia contenderunt.
Caput XXXIX.
DE METRIS.
[1] Metra vocata, quia certis pedum mensuris atque spatiis terminantur,
neque ultra dimensionem temporum constitutam procedunt. Mensura
enim Graece METRON dicitur. [2] Versus dicti ab eo, quod pedibus
in ordine suo dispositi certo fine moderantur per articulos, quae
caesa et membra nominantur. Qui ne longius provolverentur quam iudicium
posset sustinere, modum statuit ratio unde reverteretur; et ab eo
ipsum versum vocatum, quod revertitur. [3] Huic adhaeret rythmus,
qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationabiliter ordinatis
pedibus currit; qui Latine nihil aliud quam numerus dicitur, de
quo est illud (Virg. Ecl. 9,45):
Numeros memini, si verba tenerem.
- [4] Carmen vocatur quidquid pedibus continetur: cui datum nomen
existimant seu quod carptim pronuntietur, unde hodie lanam, quam
purgantes discerpunt, «carminare» dicimus: seu quod
qui illa canerent carere mentem existimabantur. [5] Metra vel a
pedibus nuncupata, vel a rebus quae scribuntur, vel ab inventoribus,
vel a frequentatoribus, vel a numero syllabarum. A pedibus metra
vocata, ut dactylica, iambica, trochaica. [6] A trochaeo enim trochaicum
metrum nascitur, a dactylo dactylicum; sic et alia a suis pedibus.
A numero, ut hexametrum, pentametrum, trimetrum. Nam senarios versus
nos ex numero pedum vocamus. Hos Graeci, quia geminos feriunt, trimetros
dicunt. Hexametros autem Latinos primum fecisse Ennius traditur;
eosque «longos» vocant. [7] Ab inventoribus metra appellata
dicuntur, ut Anacreonticum, Sapphicum, Archilochium. Nam Anacreontica
metra Anacreon conposuit; Sapphica Sappho mulier edidit; Archilochios
Archilochus quidam scripsit; Colophonios Colophonius quidam exercuit.
Sotadeorum quoque repertor est Sotades genere Cretensis. Simonidia
quoque metra Simonides poeta lyricus conposuit. [8] A frequentatoribus,
ut Asclepiadia. Non enim ea Asclepius invenit, sed proinde ita vocata
quod ea idem elegantissime [et frequentissime] usus sit. [9] A rebus
quae scribuntur, ut heroicum, elegiacum, bucolicum. Heroicum enim
carmen dictum, quod eo virorum fortium res et facta narrantur. Nam
heroes appellantur viri quasi aerii et caelo digni propter sapientiam
et fortitudinem. Quod metrum auctoritate cetera metra praecedit;
unus ex omnibus tam maximis operibus aptus quam parvis, suavitatis
et dulcedinis aeque capax. [10] Quibus virtutibus nomen solus obtinuit,
ut heroicum vocaretur ad memorandas scilicet eorum res. Nam et prae
ceteros simplicissimus habetur constatque duobus [pedibus], dactylo
et spondeo, ac saepe pene vel ex hoc vel ex illo; nisi quod temperantissimus
fit utriusque mixtura quam si instruatur a singulis. [11] Omnibus
quoque metris prior est. Hunc primum Moyses in cantico Deuteronomii
longe ante Pherecyden et Homerum cecinisse probatur. Unde apparet
antiquiorem fuisse apud Hebraeos studium carminum quam apud gentiles,
siquidem et Iob Moysi temporibus adaequatus hexametro versu, dactylo
spondeoque, decurrit. [12] Hunc apud Graecos Achatesius Milesius
fertur primus conposuisse, vel, ut alii putant, Pherecydes Syrus.
Quod metrum ante Homerum Pythium dictum est, post Homerum heroicum
nominatum. [13] Pythium autem vocatum volunt eo, quod hoc genere
metri oracula Apollinis sint edita. Nam cum in Parnaso Pythonem
serpentem in vindictam matris sagittis insequeretur, accolae Delphici
hoc illum metro hortati sunt, dicentes, ut ait Terentianus (1591
K.), [ih paian, ih paian, ih paian].
[14] Elegiacus autem dictus eo, quod modulatio eiusdem carminis
conveniat miseris. Terentianus hos elegos dicere solet, quod clausula
talis tristibus, ut tradunt, aptior esset modis. [15] Hic autem
vix omnino constat a quo sit inventus, nisi quia apud nos Ennius
eum prior usus est. Nam apud Graecos sic adhuc lis Grammaticorum
pendet, ut sub iudice res relegata sit. Nam quidam eorum Colophonium
quendam, quidam Archilochum auctorem atque inventorem volunt. [16]
Bucolicum, id est pastorale carmen, plerique Syracusis primum conpositum
a pastoribus opinantur, nonnulli Lacedaemone. Namque transeunte
in Thraciam Xerxe rege Persarum, cum Spartanae virgines sub hostili
metu neque egredi urbem neque pompam chorumque agrestem Dianae de
more exercerent, turba pastorum, ne religio praeteriret, eundem
inconditis cantibus celebrarunt. Appellatur autem Bucolicum de maiori
parte, quamvis opilionum caprariorumque sermones in eis et cantica
inserantur. [17] Hymnos primum David prophetam in laudem Dei conposuisse
ac cecinisse manifestum est. Deinde apud gentiles prima Memmia Timothoe
fecit in Apollinem et Musas, quae fuit temporibus Ennii longe post
David. Hymni autem ex Graeco in Latinum laudes interpretantur. [18]
Epithalamia sunt carmina nubentium, quae decantantur ab scholasticis
in honorem sponsi et sponsae. Haec primum Salomon edidit in laudem
Ecclesiae et Christi. Ex quo gentiles sibi epithalamium vindicarunt,
et istius generis carmen adsumptum est. Quod genus primum a gentilibus
in scenis celebrabatur, postea tantum in nuptiis haesit. Vocatum
autem epithalamium eo, quod in thalamis decantetur. [19] Threnos,
quod Latine lamentum vocamus, primus versu Ieremias conposuit super
urbem Hierusalem [quando subversa est] et populum [Israel] quando
[subversus est et] captivus ductus est. Post hunc apud Graecos Simonides
poeta lyricus. Adhibebantur autem funeribus atque lamentis: similiter
et nunc. [20] Epitaphium Graece, Latine supra tumulum. Est enim
titulus mortuorum, qui in dormitione eorum fit, qui iam defuncti
sunt. Scribitur enim ibi vita, mores et aetas eorum. [21] Poesis
dicitur Graeco nomine opus multorum librorum, poema unius, idyllion
paucorum versuum, distichon duorum, monostichon unius. [22] Epigramma
est titulus, quod in Latinum superscriptio interpretatur; EPI enim
super, GRAMMA littera vel scriptio dicitur. [23] Epodon in poemate
clausula brevis est. Dictum autem epodon, quod adcinatur ad speciem
elegiaci, ubi praemisso uno longiore, alter brevior conponitur,
atque in singulis quibusque maioribus sequentes minores quasi clausulae
recinunt. [24] Clausulas autem lyrici appellant quasi praecisos
versus integris subiectos, ut est apud Horatium (Epod. 2,1):
Beatus ille, qui procul negotiis,
- deinde sequitur praecisus:
Ut prisca gens mortalium;
- sic et deinceps alterni, quibus aliqua pars deest, et ipsi praecedentibus
similes, sed minores. [25] Centones apud Grammaticos vocari solent,
qui de carminibus Homeri seu Vergilii ad propria opera more centonario
ex multis hinc inde conpositis in unum sarciunt corpus, ad facultatem
cuiusque materiae. [26] Denique Proba, uxor Adelphi, centonem ex
Vergilio de Fabrica mundi et Evangeliis plenissime expressit, materia
conposita secundum versus, et versibus secundum materiam concinnatis.
Sic quoque et quidam Pomponius ex eodem poeta inter cetera stili
sui otia Tityrum in Christi honorem conposuit: similiter et de Aeneidos.
Caput XL.
DE FABULA.
[1] Fabulas poetae a fando nominaverunt, quia non sunt res factae,
sed tantum loquendo fictae. Quae ideo sunt inductae, ut fictorum
mutorum animalium inter se conloquio imago quaedam vitae hominum
nosceretur. Has primus invenisse traditur Alcmeon Crotoniensis,
appellanturque Aesopiae, quia is apud Phrygas in hac re polluit.
[2] Sunt autem fabulae aut Aesopicae, aut Libysticae. Aesopicae
sunt, cum animalia muta inter se sermocinasse finguntur, vel quae
animam non habent, ut urbes, arbores, montes, petrae, flumina. Libysticae
autem, dum hominum cum bestiis, aut bestiarum cum hominibus fingitur
vocis esse conmercium. [3] Fabulas poetae quasdam delectandi causa
finxerunt, quasdam ad naturam rerum, nonnullas ad mores hominum
interpretati sunt. Delectandi causa fictas, ut eas, quas vulgo dicunt,
vel quales Plautus et Terentius conposuerunt. [4] Ad naturam rerum
fabulas fingunt, ut «Vulcanus claudus,» quia per naturam
numquam rectus est ignis, ut illa triformis bestia (Lucret. 5,903):
Prima leo, postrema draco, media
ipsa
Chimaera:
- id est caprea, aetates hominum per eam volentes distinguere; quarum
ferox et horrens prima adolescentia, ut leo; dimidium vitae tempus
lucidissimum, ut caprea, eo quod acutissime videat; tunc fit senectus
casibus inflexis, draco. [5] Sic et Hippocentauri fabulam esse confictam,
id est hominem equo mixtum, ad exprimendam humanae vitae velocitatem,
quia equum constat esse velocissimum. [6] Ad mores, ut apud Horatium
mus loquitur muri et mustela vulpeculae, ut per narrationem fictam
ad id quod agitur verax significatio referatur. Unde et Aesopi talessunt
fabulae ad morum finem relatae, vel sicut in libro Iudicum (9,8)
ligna sibi regem requirunt et loquuntur ad oleam et ad ficum et
ad vitem et ad rubum; quod totum utique ad mores fingitur ut ad
rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, sed veraci significatione
veniatur. [7] Sic et Demosthenes orator fabulam usus est adversus
Philippum, qui cum ab Atheniensibus postularet ut sibi decem oratores
darentur, et discederet, finxit ille [hanc] fabulam qua dissuaderet,
dicens lupos aliquando pastoribus, quorum diligentiam decipere voluissent,
suasisse ut in amicitiam convenirent, ea tamen condicione, ut si
canes, in quibus erat causa iurgiorum, iure illis traderentur: adnuisse
pastores et in spem securitatis dedisse canes, quos ovium suarum
vigilantissimos custodes habebant. Tunc lupi, adempta omni formidine,
omne quod in gregibus illis erat, non pro satietate tantum, verum
etiam pro libidine laceraverunt. Philippum quoque principes populi
postulare, quo facilius possit opprimere spoliatam custodibus urbem.
Caput XLI.
DE HISTORIA.
[1] Historia est narratio rei gestae, per quan ea, quae in praeterito
facta sunt, dinoscuntur. Dicta autem Graece historia APO TOU ISTOREIN,
id est a videre vel cognoscere. Apud veteres enim nemo conscribebat
historiam, nisi is qui interfuisset, et ea quae conscribenda essent
vidisset. Melius enim oculis quae fiunt deprehendimus, quam quae
auditione colligimus. [2] Quae enim videntur, sine mendacio proferuntur.
Haec disciplina ad Grammaticam pertinet, quia quidquid dignum memoria
est litteris mandatur. Historiae autem ideo monumenta dicuntur,
eo quod memoriam tribuant rerum gestarum. Series autem dicta per
translationem a sertis florum invicem conprehensarum.
Caput XLII.
DE PRIMIS AUCTORIBUS HISTORIARUM.
[1] Historiam autem apud nos primus Moyses de initio mundi conscripsit.
Apud gentiles vero primus Dares Phrygius de Graecis et Troianis
historiam edidit, quam in foliis palmarum ab eo conscriptam esse
ferunt. [2] Post Daretem autem in Graecia Herodotus historiam primus
habitus est. Post quem Pherecydes claruit his temporibus quibus
Esdras legem scripsit.
Caput XLIII.
DE UTILITATE HISTORIAE.
[1] Historiae gentium non inpediunt legentibus in his quae utilia
dixerunt. Multi enim sapientes praeterita hominum gesta ad institutionem
praesentium historiis indiderunt, siquidem et per historiam summa
retro temporum annorumque supputatio conprehenditur, et per consulum
regumque successum multa necessaria perscrutantur.
Caput XLIV.
DE GENERIBUS HISTORIAE.
[1] Genus historiae triplex est. Ephemeris namque appellatur unius
diei gestio. Hoc apud nos diarium vocatur. Nam quod Latini diurnum,
Graeci ephemerida dicunt. [2] Kalendaria appellantur, quae in menses
singulos digeruntur. Annales sunt res singulorum annorum. [3] Quaequae
enim digna memoriae domi militiaeque, mari ac terrae per annos in
commentariis acta sunt, ab anniversariis gestis annales nominaverunt.
[4] Historia autem multorum annorum vel temporum est, cuius diligentia
annui commentarii in libris delati sunt. Inter historiam autem et
annales hoc interest, quod historia est eorum temporum quae vidimus,
annales vero sunt eorum annorum quos aetas nostra non novit. Unde
Sallustius ex historia, Livius, Eusebius et Hieronymus ex annalibus
et historia constant. [5] Item inter historiam et argumentum et
fabulam interesse. Nam historiae sunt res verae quae factae sunt;
argumenta sunt quae etsi facta non sunt, fieri tamen possunt; fabulae
vero sunt quae nec factae sunt nec fieri possunt, quia contra naturam
sunt.
|